monumenta.ch > Gregorius Turonensis >
>>> Gregorius Turonensis, Miracula, 1, I De nativitate domini nostri Iesu Christi in Bethleem.

Gregorius Turonensis, Miracula, 1, Praefatio.

1 Hieronimus presbiter et post apostolum Paulum bonus doctor eclesiae refert, se ductum ante tribunal aeterni Iudicis et extensum in supplicio graviter caesum, eo quod Ciceronis argutias vel Vergilii fallacias saepius lectitaret, confessumque se coram angelis sanctis ipsi Dominatori omnium, numquam se deinceps haec lecturum neque ultra tractaturum, nisi ea quae Deo digna et ad eclesiae aedificationem oportuna iudicarentur. Sed et Paulus apostolus: Quae pacis sunt, inquid, sectemur et quae ad aedificationem invicem custodiamus. Et alibi: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem, ut det gratiam audientibus. Ergo haec nos oportet sequi, scribere atque loqui, quae eclesiam Dei aedificent et quae mentes inopes ad notitiam perfectae fidei instructione sancta faecundent. Non enim oportet fallaces commemorare fabulas neque philosophorum inimicam Deo sapientiam sequi, ne in iudicium aeternae mortis, Domino discernente, cadamus. Quod ego metuens et aliqua de sanctorum miraculis, quae actenus latuerunt, pandere desiderans, non me his retibus vel vinci cupio vel involvi. Non ego Saturni fugam, non Iunonis iram, non Iovis stupra, non Neptuni iniuriam, non Eoli sceptra, non Aeneada bella, naufragio vel regna commemoro. Taceo Cupidinis emissionem, non Ascanii dilectionem emeneosque, lacrimas vel exitia saeva Didonis, non Plutonis triste vestibulum, non Proserpinae stuprosum raptum, non Cerberi triforme caput, non revolvam Anchisae colloquia, non Itachis ingenia, non Achillis argutias, non Senonis fallacias. Non ego Laguonthe consilia, non Amphitrionidis robora, non Iani conflictus, fugas vel obitum exitiale proferam. Non Eomenidum variorumque monstrorum formas exponam, non reliquarum fabularum commenta, quae hic auctor aut finxit mendacio aut versu depinxit heroico. Sed ista omnia tamquam super harenam locata et cito ruitura conspiciens, ad divina et euangelica potius miracula revertamur. Unde Iohannis euangelista exorsus est, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et deinceps ait: Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. Quod autem in Bethlem nasciturus erat, ita ait propheta: Et tu, Bethlem Eufratha, non es minima in milibus Iuda. Ex te enim prodiet rex, qui regat populum meum Israhel. Hoc enim et Nathanahel ille a Chana Galileae dixit: Rabbi, tu es filius Dei, tu es rex Israhel. Ipse est et salus mundi, de quo et ille Symeon ait: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum.
Gregorius Turonensis HOME