monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 109.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 108. <<< >>> 110.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 109.
1 Sic et quodam loco in portu maris gestum fuisse, multorum confirmat relatio.2 Quidam pauper et senex, marsupiis oneratus, venit ad litus maris; et accedens ad portum, petere elymosinam a naucleriis coepit atque ille qui prior carinae erat inportunior adsistebat, dicens: 'Da mihi aliquid'.3 Tunc ille commotus ait: 'Absiste, quaeso, decrepite, et noli nobis quaerere quicquam, [quia]: nihil enim hic aliud praeter lapides habemus'.4 At ille ait: 'Si lapides dicis esse, quae in tuis ditionibus navis haec contenet, omnia vertantur in lapides'.5 Et statim cunctam navis onus, quod mandi potuit, in saxo conversum est.6 Ego enim ex his et dactilos vidi et olivas aspexi marmore duriores.7 Nam cum in lapidis duritia conversa fuissent, numquam tamen colorem quem habuerant perdiderunt, nisi eadem formae eademque species erat.8 Dominus autem navis paenitentia motus, inquesitum senem nusquam potuit repperire; et, sicut ferunt, per multas civitates de his quae in saxo mutata fuerant ad videndum direxit, ut scilicet exemplum esset omnibus, ne similia perpetrarent.9 Ecce quid agis inpudens avaritia! Fecisti hominem pauperem, qui non porrigendo pauperi putavit se posse fieri ditiorem.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.132v