monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 108.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 107. <<<     >>> 109.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 108.

1 Fuit vir vitae Paulinus Nolanae urbis [episcopus] ex nobili stirpe ortus.2 Tharasiam, [cum ad plenissimam venisset aetatem], similem sibi sortitus est coniugem, habens divitias multas, et tam in fundorum possessione quam in praesidio domorum valde dives erat ac locuples.3 Sed cum primum aures eius euangeliorum lectio illa penetravit, in quo Dominus adolescentem pro divitias arguit, dicens: Vade, vinde omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me.4 Facilius est, camillum per foramen acus transire, quam divitem introire in regnum Dei, statim vinditis omnibus quae habebat, pauperibus erogavit.5 Exoneratus a cunctis cupiditatibus, Magistrum liber sequitur, per haec se putans paradisi divitiae locupletari, si videretur nihil de transitoriis possedere.6 Cui maiestas divina tribuit, ut quod inpossibile dixerat per euangelium, hic possibiliter adimplere mereretur per acto.7 Quadam vero die venit ad eum qui stipem peteret, et ait coniugi: 'Vade et da ei quod habet necessarios'.8 Quae respondit: 'Non est nobis amplius quam unus panis'.9 Cui ille: 'Vade', inquid, 'porrege eum; Dominus enim dabit nobis victum'.10 Sed illa quasi strinua reservari cupiens, ne aliquid deesset, porregere noluit.11 Interea advenerunt quidam dicentes, missos se a dominis suis, ut illi annonae ac vini deferrent speciem; sed pro hoc se moratos, quod orta tempestas unam eis cum tritico abstulerit navem.12 Tunc vir Dei conversus ad mulierem, ait: 'Intellegi, te nunc pauperi unum panem fuisse furatam, et ideo hanc navem esse mersam'.13 Perrexit ergo cum coniuge quasi peregrinaturus in alia regione, nihil habens praeter statum proprium.14 Post multum vero tempus, cum ab incolis regionis suae requireretur, nec possit penitus repperiri, negotiator de civitate illa ad hanc urbem advenit, qua vir beatus caelesti Domino serviebat.15 Cumque vidisset eum, statim proieciens se solo et pedes sancti amplexans, ait: 'Hic est beatus Paulinus toto vulgatus orbe, qui multum a suis civibus quaesitus, prorsus non potuit inveniri'.16 Et narrans omnes actiones eius, obstipuerunt haec audientes.17 Nec mora, decedente sacerdote apud Nolanam urbem, ipse in loco episcopi subrogatur.18 Habebat autem eclesia illa multae divitias, implevitque in eum Dominus, quae per euangelium promittere est dignatus, quia: Qui reliquerit omnia propter me, centuplum in hoc saeculo accipiet; in futuro autem vitam aeternam poetedebit.19 Verum, adsumpto episcopatum, semper se humilem proferebat, quia sciebat, se apud Deum excelsum futurum, si humilitatem sectatus fuisset.20 Pecunia vero de reditibus eclesiae, quae manus eius adtingebat, confestim pauperibus erogabatur.21 Castissima enim coniux eius non discedebat ab eo.22 Erat autem vir sanctus mirae prudentiae et rethoricis litteris eruditus.23 Quod opus eius, de quanto ad nos pervenit, valde patefacit.24 Nam cum ad diversos tam versu quam prosa scripserit, de virtutibus beati Martini sex versu conscripsit libros; scripsit et alios versiculos in lande eius.25 Viditque eum in corpore positum et oculum suum ab eo inluminatum recepit.26 Qui tantum in virtute, multiplicata gratiarum spiritalium charismata, resplenduit, ut in obitum suum ipsum Martinum Genuariumque Italicum, priusquam spiritum redderet, corporeis oculis contemplaret; prius enim ab eo de hoc mundo migraverant.27 Et quia de huius beati vita nihil legeramus, idcirco ea quae per relationem fidelium cognovimus, dum de elymosinis proloqui voluimus, memoramus; de transitu autem eius est apud nos magna lectio, ideo eum ex ordine prosecuti non sumus.28 Ecce quid tribuit elymosina! Ecce quales thesauros sanctis suis, qui se in pauperibus dilegunt, Deus indulget! [Sicut] e contrario avaritiae malo inhiantibus quae nequiter concupiscunt aufert iuxta illud euangelii sancti oraculum, quia: Qui habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, quod videtur habere auferetur ab eo.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.132v

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 107. <<<     >>> 109.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 108.