monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 100.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 99. <<<     >>> 101.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 100.

1 Post transitum autem Felicis Biturigi episcopi, cum ad eius tumulum, quod marmore scalptum Phario super terram erat positum, caecus quidam lumen oculorum, fugatis tenebris, recepisset, cognovissetque plebs amicum Dei, quem in corpore positum, obsistentibus mundanis caliginibus, cognoscere adplene non meruit, coepit in orationum assiduitate eius limina penetrare.2 Sed quoniam, ut diximus, sarcofagum marmoreum viliore lapide obtectum erat, sagacitas civium et praesertim episcopi meliore sarcofagum operturio texit, id est ex marmore Heracleo.3 Amoto ergo viliore lapide, post annum fere duodecimum invenerunt corpus beati confessoris ita inlaesum, ut nulla dissolutio in corpore, nulla putredo repperiretur in veste; sed ita erant cuncta integra, ac si [ipsa], ut ita dixerim, hora tumulo putarentur ingesta.4 Sed nec ibi quidem misericordia Domini defuit, ut lapis repulsus non remaneret inglorius.5 Ferunt enim, quod multi erasi potatique ex eo pulveris modicum, tam a quartanis quam tertianis sive cotidianis febribus celeriter liberantur.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.132v