monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 94.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 93. <<< >>> 95.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 94.
1 Albinus autem confessor, cuius nuper vitae liber a Fortunato est conscriptus presbitero, obtenet et ipse, inpertiente merito, suum ostendi miracula ad sepulchrum.2 Aderat igitur dies solemnitatis, in quo paralyticus membris omnibus debilis, evectus plaustro, ante vitriam absidae, qua sancta concluduntur membra, sedebat.3 Datusque sopori, vidit virum ad se venientem et dicentem sibi: 'Quousque dormitas et sanus fieri non desideras?' Qui ait: 'Utinam merear sanus fieri!' Dixitque ei vir: 'Cum signum ad cursum horae tertiae audieris insonare, surge continuo et ingredere basilicam ad quam venisti.4 Futurum est enim, ut ipsa hora beatus Martinus cum Albino contribule ingrediatur basilicam, ut, oratione facta, ad eius solemnitatem Turonus accedere debeat.5 Si enim eo momento adpraesens fueris, sanus efficeris'.6 Nec moratus ille, commoto signo, accedit ad tumulum sancti.7 Cumque Davitici carminis laudationem clerici canere coepissent, odor suavitatis in basilicam sancti advenit; et hic, directis pedibus, incolomis est erectus.8 Quod non a paucis, sed a plerisque visum regio testatur alumna.9 Sic et apud Croviensim vicum mulier a nativitate caeca, invocans nomen sancti, ipsa die inluminata est.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.132v