monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 92.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 91. <<< >>> 93.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 92.
1 Nicetius autem, ut supra diximus, ipsius urbis episcopus, elymosinae, caritatis sanctitatisque totius refulsit merito, dum in corpore commoratus est.2 Hic a saeculo migrans, ad basilicam sancti Maximini praecessoris sui sepultus est.3 Ad cuius nunc tumulum vinctorum catenae franguntur, inergiam incursionis diabolicae patientes, extrusisque daemonibus, liberantur, caecorum oculi plerumque, remotis tenebris, lumine infunduntur.4 Iam de periuriis quid dicam? Si quis enim ibi falsum iuramentum proferre ausus fuerit, ilico divina ultione corregitur; nec quisquam haec vel loqui audet, si, conscientia torquente, reum se esse cognoverit, quod ibi sacramentum praesumat exsolvere.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.132v