monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 88.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 87. <<<     >>> 89.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 88.

1 Ingrediente autem Chilperico rege in orbem Parisiacam, sequenti die, postquam rex ingressos est civitatem, paralyticus, qui in portico basilicae sancti Vincenti, in qua beatas Germanus requiescit in corpore, resedebat, diregitur.2 Mane antem facto, expectante populo, gratias beato antistiti referebat.3 Nam saepe ibi et gressus paralyticorum et caecorum visus virtute sancti restituuntur; et raro advenit eius solemnitas, quod ibi eius virtus non ostendatur.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.132v