monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 82.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 81. <<< >>> 83.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 82.
1 Maximus Regensis episcopus atque confessor saepius se incolis in multis virtutibus manifestat; ad cuius sepulchrum non solum caeci inluminantur, sed etiam et alia morborum genera eius virtutibus depelluntur.2 Nuper autem quae gesta cognovi referam.3 Puerulus erat quasi annorum trium, adhuc ad matris dependens ubera.4 Hic a febre correptus, dum genetricis manibus baiulatur, taliter est addictus, ut nec papillam [sugere] nec alium cibum sumere possit.5 Interea dum per triduum graviter agens amatorum baiularetur in ulnis, ait quidam ex famulis: 'Utinam ad sepulchrum beati Maximi hic parvulus deferretur.6 Confidimus enim de eius meritis, quod possit eum sanitati praestinae restaurari'.7 Qui dum defertur inter amatorum manus, spiritum anhelus emisit.8 Quod cernentes parentes eius, flentes ac clamantes, proiecerunt eum ante sepulchrum beati Maximi confessoris.9 Clausisque ostiis, reliquerunt corpus exanime.10 Nocte vero in lamentatione deducta, cum redditus terrae dies alias inluxisset, reseratis aedis sacratae ostiis, infantulum erectum se, per cancellos sepulchri trahentem se atque ambulare conantem aspiciunt.11 Nondum enim ei erat aetas perfecta, ut recte possit incedere.12 Quod admirantes parentes gavisi sunt; suscepit eum mater maesta cum gaudio ac domi restituit sanum.13 Ipsum autem iam puerum adultum vidi, qui nobis haec retulit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.132r