monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 80.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 79. <<< >>> 81.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 80.
1 Fuit autem in ipso termino Marianus quidam heremita, cui non erat alter cibus nisi poma agrestia; et si ei aliquotiens a quibusdam mel delatum fuisset, aut si ipse repperire potuisset in silvis, hoc ei erat cibus.2 Qui cum plerumque visitaretur a plurimis, quodam tempore a quaerentibus non poterat inveniri.3 Investigantes denique eum viri qui venerant, deprehenso vestigio, invenerunt locum in quo flexu genu aquam bausit a fluvio.4 Et exinde progressi, repperiunt eum sub unam arborem malum iacentem mortuum.5 Unde celebre ferebatur in populo, cum elisum ex arbore spiritum exalasse; sed evidenter non est cognitum, quia a nullo refertur visum.6 Tunc viri qui advenerant elevantes, adtulerunt ad vicum Evaunensim.7 Quo abluto dignisque indutum vestibus sepelierunt in eclesia, festa obitus eius per singulos caelebrantes annos; atque convenientes populi crebro ab infirmitatibus sanabantur.8 Quidam autem de vicinis anonas diu infectas aqua ac germine prodacto conflatas, facto igne super vimina contexta, torrere parat ad pocula facienda.9 Accedens autem unus vicinorum eius, ait: 'Quid tu, o homo, hoc deteneris in opere? An ignoras, quod solemnitas est beati Mariani?' Qui cum furore respondit: 'Putasne, o tu qui haec loqueris, quid homo elisus ex arbore propter conpendia gulae angelorum sit relatus consortio, ut sanctus debeat adorari? Melius est enim opus necessarium in domo exercere, quam talem sanctum excolere'.10 Quod ille audiens, discessit et cum reliquis ad basilicam sancti abiit, relicto domi vicino in opere laborantem.11 Nec mora, flante vento adprehendit, domus incendio exuritur omnis, nec quicquam de substantia restat hominis.12 Exinde elevati globi flammarum super hospitiola aliorum, quae circumlocata erant, huius hominis aream, sepes, teguriola vel porcorum vel animalium reliquaque quae ad cum pertenebant flamma perussit; nec quicquam remansit huic misero, quod non fuisset igni succensum.13 Quod si evenisse quis fortuitu putat, admiretur, quod nullum vicinorum circummanentium nocuit.14 Quid nunc agis, o cruda rusticitas, quae semper in Deum et eius amicos murmuras, ut tibi exinde damnum adqueras? Alterius igitur hominis malitia furis boves abstulerat, qui, adprehenso vestigio et inter infusos aqua viarum tramites ac profundas luti voragines perdito, ad sancti recurrit sepulchrum, fusaque oratione, dum de basilica fuisset egressus, advertit hominem per agerem publicum venientem, qui boves illos ante se cum caballo ex itenere lassum prosequens adducebat.15 Turbatus enim fuerat a via, et quasi amens factus, in illa parte de qua egressus fuerat mente turbata rediebat.16 Cognoscensque vir ille boves quos perdiderat, hos recipiens, hominem absque calumnia redire permisit, quia cognovit haec sibi per virtutem sancti Mariani praestitum, cum in illa hora repperit perditum, qua eius adivit plenus fide sepulchrum.17 Quae postquam gesta sunt, dilegentiore cura confessorem Dei plebs coepit excolere Bituriga.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.131r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik