monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 78.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 77. <<<     >>> 79.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 78.

1 Remigius, inquam, Remensis urbis episcopus, qui, ut ferunt, septuaginta aut eo amplius in episcopatu annos explevit et oratione sua defunctae cadaver puellae obtenuit suscitari, plerumque infirmis sanitatum gratiam porregit et in pervasoribus saepissime ultor exsistit.2 Erat enim haud procul a basilica campus tellure fecundus – tales enim incolae olcas vocant –, et hic datus basilicae sanctae fuerat; quem unus ex civibus pervadit, dispiciens hominem, qui eum loco sancto contulerat.3 Qui cum ab episcopo ac loci abbate crebro conventus fuisset, ut quae iniuste pervaserat redderet, parvi pendens verba quae audiebat, pertinaci direpta defensabat intentione.4 Denique causa extitit et non devotio, ut Remensim urbem adiret; properat ad sancti basilicam.5 Arguitur iterum ab abbate pro pervasione campi; sed nihil dignum rationi respondit.6 Explicitisque negotiis, ascenso equo, ad domum redire disponit; sed obstat nisu eius sacerdotis iniuria.7 Nam sauciatus a sanguine, diruit in terram; obligatur lingua, quae locuta fuerat, campum tolli; clauduntur oculi, qui concupierant; manus contrahuntur, quae adprehenderant.8 Tunc balbutiens et vix sermonem explicare potens, ait: 'Deferte me ad basilicam sancti et quantumcumque super me est auri ad sepulchrum eius proiecite.9 Peccavi enim auferendo res eius'.10 Aspiciens autem dator campi hunc cum muneribus venientem, ait: 'Ne aspicias, quaeso, sanctae Dei, munera eius, quae numquam accipere consuisti; ne sis, deprecor, adiutor eius, qui, inflammante concupiscentia, rerum tuarum nequam possessor exsistit'.11 Nec distulit sanctus audire vocem pauperis sui.12 Nam homo ille, licet dedisset munera, rediens tamen domum, amisit spiritum, recepitque eclesia res suas.13 Sed nec illud sileri placuit, quod illud gestum est tempore, cum lues inguinaria populum primae Germaniae devastaret.14 Cum autem omnes terrerentur huius cladis auditu, concurrit Remensium populus ad sancti sepulchrum, congruum huius causae flagitare remedium.15 Accensis cereis lichnisque non paucis, hymnis psalmisque caelestibus per totam excubat noctem.16 Mane autem facto, quid adhuc precatui desit, in tractatu rimatur; repperiunt etenim, revelante Deo, qualiter, oratione praemissa, adhuc maiori propugnaculo urbs propugnacula munirentur.17 Adsumpta igitur palla de beati sepulchro, conponunt in modum feretri; accensisque super cruces cereis atque cereferalibus, dant voces in canticis, circumeunt urbem cum vicis.18 Nec praetereunt ullum hospitium, quem non hac circuitione concludant.19 Quid plura? Non post multos dies fines huius civitatis lues adgreditur memorata.20 Verum tamen usque ad eum locum accedens, quo beati pignus acceesit, et si constitutum cerneret terminum, intro ingredi non modo non est ausa, sed etiam quae in principio pervaserat huius virtutis repulsu reliquid.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.130r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik