monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 76.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 75. <<< >>> 77.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 76.
1 Ferunt etiam in hac urbe simulachrum fuisse Berecinthiae, sicut sancti martyris Simphoriani passionis declarat historia.2 Hanc cum in carpento pro salvatione agrorum ac vinearum suarum misero gentilitatis more deferrent, adfuit supradictus Simplicius episcopus, haud procul aspiciens cantantes atque saltantes ante hoc simulachrum; gemitumque pro stultitia plebis ad Deum emittens, ait: 'Inlumina, quaeso, Domine, oculos huius populi, ut cognoscat, quia simulachrum Berecinthiae nihil est'.3 Et facto signo crucis contra, protinus simulachrum in terram ruit, ac defixa solo animalia, quae plaustrum quo hoc vehebatur trahebant, moveri non poterant.4 Stupit vulgus innumerum, et deam laesam omnis caterva conclamat; immolantur victimae, animalia verberantur, sed moveri non possunt.5 Tunc quadringenti de illa stulta multitudine viri coniuncti simul, aiunt ad invicem: ‘Si virtus est ulla deitatis in statua, eregatur spontae, iubeatque boves, qui telluri sunt stabiliti, procedere.6 Certe si moveri nequit, manifestum est, nihil esse divinitatis in ea'.7 Tunc accedentes et immolantes unum de pecoribus, cum viderent deam suam nullatenus posse moveri, relicto gentilitatis errore, inquesitumque antestitem loci, conversi ad unitatem eclesiae, cognoscentes veri Dei magnitudinem, sancto sunt baptismate consecrati.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.129v