monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 75.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 74. <<< >>> 76.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 75.
1 Quo decedente, beatus Simplicius eclesiae ipsi praeponitur.2 Fuit enim de stirpe nobili, valde dives in opibus saeculi, nobilissimae coniugi sociatus.3 His fuit castissima, obtegente saeculo, vita, soli Deo cognita, mortalibus tamen ignota.4 Erant enim ambo iusti et in elymosinarum semina ac vigiliarum tolerantiam valde prumptissimi.5 Interea propter illam, ut diximus, saeculi dignitatem Simplicius, decedente Egemonio, a populis elegitur; sed a Deo pro castitatis et sanctitatis gloria distinatur.6 Accepto quoque pontificatus ordine, beata soror, quae prius fuerat non libidine, sed castitate viro coniuncta, non passa est ab stratu pontificis submoveri; sed in illa puritatis castitate quam prius viri castissimi thorum adibat, secura de conscientia mentis sanctae, sciens se uri non posse ab incentivi ignis ardore.7 Sed saeva daemonis invidia contra sanctos Dei probrosa excitat bella, et quae instinctu suo distruere non potuit nititur verbis se subdolis infamare.8 Quid plura? In illo dominici natalis die commoventur cives in scandalum et ad beatam virginem rapido cursu concurrunt, dicentes: 'Incredibile est, mulierem viro iunctam pollui non posse, sed nec vir poterit artubus mulieris iunctus a coitu abstenere.9 Sic etenim Salamonis proverbia proferunt: Nemo, ait, tangens picem, mundus poterit esse.10 Neque enim in sinu ignem quis gestiens non cremabitur.11 Ergo videmus vos uno in thoro recumbere, et suspicari aliud possumus, nisi misceamini simul?' His commota virgo sanctissima, adgreditur pontificem simili castitate pollentem, replicatisque coram omni populo sermonibus quos audierat, puellam, quae tunc plenam, ut adsolet, pro iniuria hiemis arulam cum carbonibus retenebat, vocat; expansoque palleo, prunas ardentes suscepit, et fere horae unius spatio tenens, sacerdotem evocat, dicens: 'Accipe mitem solito ignem, nequaquam tuis velaminibus nociturum, ut ostendant in nobis hae flammae, extinctas flammas esse luxoriae'.12 Suscipiente vero pontifice, nihil nocitum est velamen eius ab igne.13 Hoc miraculo populus, qui erat tunc incredulus, credidit Deo, et inter septem dies amplius quam mille homines sacri innovatione lavacri sunt renati.14 Quos suscipiens eclesia, gaudens caelesti regno per hos milites copulavit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.129r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik