monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 67.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 66. <<< >>> 68.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 67.
1 Huic antestiti famulabatur Aventinus quidam religiosus, ad quem post huius obitum captivi fecere confugium.2 Quorum domino Aventinus pretium obtulit.3 Sed ille obligans se sacramento, ait: 'Numquam haec nisi in pago meo sum accepturus'.4 Deditque dexteram suam, quod, si hic pecuniam transmitteret, iste confestim captivus a vinculo servitutis absolveret.5 Transmisso itaque pretio, oblitus dominus fidei suae, dum captivos absolvere dissimulat, ipse ligatur.6 Nam statim summitas digiti de manu quae fidem fecerat dolere graviter coepit.7 Deinde paulatim dolor adcrescens, per manum brachiumque totum extenditur.8 Quid plura? Truncatum ad ipsam iuncturam cubiti brachium cum cecidit, et hic spiritum exalavit.9 Uxor vero eius post haec voluit eos iterum ad servitium revocare; sed capitis dolore percussa, virum secuta est.10 Et sic hii ingenuitate perpetua absque ullius scripturae munitione manserunt.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.127v