monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 64.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 63. <<<     >>> 65.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 64.

1 Duos in hac urbe fuisse ferunt, virum scilicet et coniugem eius, senatoria ex gente pollentes, qui absque liberis functi, heredem eclesiam dereliquerunt.2 Sed vir prius obiens, in basilicam sanctae Mariae sepultus est.3 Mulier vero per annum integrum ad hoc templum degens, assiduae orationi vacabat, celebrans cotidie missarum solemnia et offerens oblationem pro memoria viri, non diffisa de Domini misericordia, quod haberet defunctus requiem in die qua Domino oblationem pro eius anima delibasset, semper sextarium Gazeti vini praebens in sacrarium basilicae sanctae.4 Sed subdiaconus nequam, reservatum gulae Gazetum, acetum vehementissimum offerebat in calicem , mulierem non semper ad communicandi gratiam accedente.5 Igitur cum fraudem hanc Deo placuit revelare, apparuit vir mulieri, dicens: 'Heu, heu, dulcissima coniux, in quid defluxit labor meus in saeculo, ut nunc acetum in oblationem delibem? Cui illa: 'Vere', inquid, 'quia caritati tuae non inmemor semper Gazetum potentissimum obtuli pro requie tua in sacrario Dei mei'.6 Expergefacta autem admirans visionem eandemque oblivioni non tradens, ad matutinum secundum consuetudinem surrexit.7 Quibus expletis celebratisque missis, accedit ad poculum salutare.8 Quae tam ferventem acetum hausit ex calice, ut putaret sibi dentes excuti, si haustum segnius degluttisset.9 Tunc increpans subdiaconum, emendata sunt quae nequiter fuerant defraudata.10 Sed nec hoc miraculum sine operis boni meritum gestum puto.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.127r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik