monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 59.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 58. <<<     >>> 60.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 59.

1 Hand procul ab huius confessoris aede erat oratorium parvulum et in angulo, unde arcus oriebatur, erat magnum sarcofagum, in quo ferebatur sepultus fuisse duos, sponsum scilicet et sponsam.2 Qui post baptismum in albis positi, a saeculo discesserant.3 Hos etiam adfirmabat antiquitas fuisse ex genere sancti Pectavensis Helarii.4 Hoc ergo sepulchrum tali in loco situm non modo pervium arcebat ingredientum, verum etiam, qualiter paries, qui ab stillicidio infusus fuerat, emendaretur, quia esset contiguus, inhibebat.5 Qua de causa Palladius pontifex civitatis, qui ex genere quondam divitis Palladii discenderat, removere eum a loco summo nitebatur studio, ita ut, coniunctis amplius tricentis viris, cum funibus trahere et vectibus inpellere conaretur, positis iam lapidibus, super quos hoc sarcofagum locaretur.6 Denique inpenduntur totae vires trahentium, sed non valent mutilare sepulchrum.7 Frons cuncta sudore perfunditur, sed opus validum non impletur.8 Voces dantur hortantium atque dicentium: 'Heia, age, trabe funem'; sed non movetur omnino sepulchrum.9 Quid plura? Lassantur omnes in opere, et intercedente nocte, petunt cuncti dare quietem.10 Elicet ubi, transactis nocturnis tenebris, novum inluxit mane, anxius cogitatione sacerdos rogat iterum procedere suos ad oratorium, ipse anticipans cunctos.11 Ingrediensque invenit eum super ipsos quos conposuerat.12 lapides omni firmitate subsistere.13 Admiransque Dominum glorificat, qui potenti virtute perfecit quod manus humana nequiverat.14 Horum tamen nomina nulli sunt revelata.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.125v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik