monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 58.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 57. <<< >>> 59.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 58.
1 Troianus item pontifex ipsius civitatis huic coniunctus caelo, vicinus est tnmulo.2 Magnae enim virtutis fuisse dicitur hic sacerdos.3 Quodam vero tempore, dum inter obscura noctium tempora loca sancta, quae tunc in circuitu urbis habebantur, uno tantum subdiacono comite circuiret, apparuit ci globus magnus luminis quasi de caelo descendens.4 Cognita autem vir Dei re, ait comiti: 'Ne sequaris penitus, donec ego te vocem'.5 At ille terrae devolutus, spectabat haud procul, quiduam miraculi ageret Dei servus.6 Erat enim ager publicus, in quo consteterat.7 Adpropinquante vero lumine, cucurrit sacerdos ad occursum eius, et usque ad terram se humilians, ait: 'Benedic, quaeso, mihi beate pontifex'.8 Cui ille qui advenerat ait: 'Tu mihi benedic, sacerdos Dei Troiane'.9 Et dato sibi osculo, facta oratione, locuti sunt diutissime simul.10 Subdiaconus vero attonitus spectans, vidit lumen qui apparuerat eadem qua venerat via reverti. Vocatum [autem] ad se [episcopus] subdiaconum, ait: ' Accede nunc, ut explicemus coeptum iter ad visitanda sanctorum loca'.11 Tremens vero subdiaconus, ait: 'Quaeso, domine, ne dispicias humilitatem meam, sed indica mihi quae videris; animadverti enim, nescio quid fuisse divinum'.12 Cui ille: 'Dico tibi, sed tu nemini dixeris.13 Nam scito, ut, in quacumque die haec publicaveris, ab hoc mundo migrabis'.14 'Sanctum', inquid, 'Martinum Turonicum vidi, et ipse locutus est mihi.15 Cave ergo, ne cui vulgare audeas arcana Dei'.16 Igitur sacerdos, impleto vitae huius cursu, obiit.17 Subdiaconus vero plenus dierum, aegre ferens, ut virtus sancti Troiani occuleretur, convocato episcopo cum clericis ac civibus senioribus, omnia quae a sancto audierat, et qualiter mysterium luminis viderat, quod manifestissime fidem Troiani Martinique gloriam patefecit, ex ordine rescravit nec quicquam ex his occuluit, adiciens haec: 'Et ut probetis, vera esse quae loquor, finito sermone, finem facio vitae'.18 Et his dictis, [statim] clausis oculis obiit non sine admiratione adstantium.19 Magnae enim, ut diximus, virtutis fuit beatus Troianus antestis et honorabilis inter cunctos cives urbis suae.20 Hic fertur, dum esset in corpore, si novam, ut adsolet, amphibolum induisset, cum quo processurus diucesis circuiret, fimbriae huius vestimenti a diversis diripiebantur; salubre omnis homo conputans, quicquid ab eo rapere potuisset.21 Qui sepultus in terris, caelis se vivere multis virtutibus manifestat.22 Nam inergumini, frigoritici ceterive infirmi plerumque ad eius tumulum exorantes, accepta incolomitate, recedunt.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.125v