monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 57.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 56. <<<     >>> 58.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 57.

1 Suburbano quoque urbis huius Bibianus antestis quiescit, cuius virtutum moles liber qui iam de eius vita scriptus tenetur enarrat.2 Nunc autem exoratus, crebro languentibus tribuit sospitatem.3 Unde videtur, ut de tantis miraculis vel unum fari praesumam.4 Mulier enim, cuius manus aruerant, unguibusque iam sauciatae, contractis nervis, opus operandi perdiderant, ad beati sepulchrum devota prosternitur, factaque oratione, manus redintegratas, laxatis digitorum filis, ad agendas Domino gratias meruit elevare.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.125r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik