monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 51.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 50. <<<     >>> 52.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 51.

1 Sub termino quoque vici Iuliensis sunt tres presbiteri consepulti et, ut fertur per antiquam relationem, nullius consanguinitatis propinqui vinculo, nisi tantum in amore Dei socii et caelo fratres effecti, qui unius loci spatium, sepulchris iuxta positis, assiduitate miraculorum inlustrant. Qui cum [per] multorum annorum curricula in his ubi sepulti sunt loculis quiescerent, scissum nuper pavimentum, quod calce atque comminuto testo quasi silex durissima fusum erat, unius sepulchri cacumen apparuit.2 Quo paululum elevato, tellus scissa apicem alterius patefecit.3 Illoque emicante, secutus est tertius tumulus, qui nunc iuxta initium ostensionis suae gradatim elevantur super terram.4 Sed nunc iam primus liber a mole terrena liberum se visibus praestat humanis; duo adhunc sequuntur, sed annis singulis proficiunt ad egressum.5 O mirabile mysterium Deitatis, quod artuum sepultorum puritatem manifestat saeculo, dum prodit e pavimento, et praeparat ad resurrectionem non vermi non morituro dandos, sed luci solis claritati aequandos ac dominici corporis conformationi clarificandos! Sunt autem haec sepulchra infra terminum, quod superius diximus, apud vicum Atoram .
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.124v