monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 50.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 49. <<<     >>> 51.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 50.

1 Unde, qualis fuerit vita eius in hoc saeculo, ita Domino cooperante clarescit, ut evidentibus nunc prodigiis designetur.2 Igitur lilium, quod diximus ab eo collectum atque in basilica sepulchri eius positum, praetereunte tempore, laxatis deorsum florum foliis, arente coma marcescit; et ita siccatum videtur, ut, si contingatur manu, putetur in pulverem extemplo resolvi.3 Totumque annum in hac ariditate perdurat.4 Adveniente vero die, quo confessor migravit a corpore, in rediviva viriditate resurgit.5 Videasque, foliis paulatim revirescentibus, ipsos flores attolli et sine ullo aquae ac telluris humore in ea specie qua quondam fuerat renovari.6 Et sic beatus confessor profert novos flores e tumulo, qui cum sanctorum reliquis ut palma floret in caelo.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.124v