monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 49.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 48. <<<     >>> 50.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 49.

1 His urbe et termino sociatus sanctus Severus, et ipse presbiter ordinatus, nobili stirpe progenitus.2 Nam in rure domus Sexciacensis, quod in eius possessione subsistebat, eclesiam aedificavit; exinde iterum in alia villa aliud aedificavit templum Dei, utrumque tamen sanctorum reliquiis communivit.3 Cum autem dies dominicus advenisset, celebratis missis uno in loco, ad alium pergebat.4 Erat autem inter utrasque eclesias spatium quasi milia viginti.5 Hoc ei erat opus per singulas dominicas dies.6 Factum est autem quadam dominica, dum hoc iter tereret et velocius, cornipedem calce verberans, properaret, caput eius ramus mespoli arboris percuteret.7 At ille iniuriam sentiens, ait: 'Arescere te iubeat Deus, cuius nutu de terra egressa es'.8 Et confestim aruit arbor usque in ipsis virtutis suae radicibus.9 Hic vero accedens quo ibat, celebrata solemnia, fuit in eodem loco tribus diebus.10 Quarta autem die regressus, cum vidisset arborem aridam, ait: 'Vae mihi, qui in amaritudine cordis maledixi huic arbori.11 Ecce enim, qualiter aruit!' Et descendens, prostravit se ad radices eius et ait ad Dominum: 'Deus omnipotens, cuius nutu omnia gubernantur, cuius imperio non nata creantur, creata vivunt, mortua reformantur, cuius salubre praeceptum tenentes, vivere nos post mortem corporis huius credimus per futuram resurrectionem, tu praecipe, ut revirescat haec arbor et sit sicut antea'.12 Et statim quasi per aliquam venarum dispositionem humor a terra consurgens, per totos arboris patulae ramos uberi inrigatione diffunditur, laxansque nodos arentes, prorumpentibus foliis, revixisse ab adstantibus est mirata.13 Magna enim fuit virtus ac elymosina, ita ut, superius dictum est, de domibus suis eclesias faceret ac facultates suas in cibos pauperum erogaret.14 In una vero earum sepulchrum suum deposuit, in quo et sepultus est.15 Solitus erat namque flores liliorum tempore quo nascuntur collegere ac per parietes huius aedis appendere.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.124r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik