monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 47.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 46. <<< >>> 48.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 47.
1 Haud secus et Reontio villa est, in qua cum esset eclesia catholica, advenientibus Gothis, ad suam sectae inmunditiam eam transtulerunt.2 Est autem secus eam domus magna.3 Cumque adveniret vigilia paschae, hic cum hereticorum sacerdotibus parvulos in eclesia nostra tinguebant, ut, negato scilicet sacerdoti aditu baptizandi, facilius ad hanc sectam populus implicaretur.4 Sed ille sagaci intentione, dum hi in eclesia nostra essent, hic, praeparato ministerio, in domo eorum baptizare coepit, illis in eclesia baptizantibus; sed praecurrente divina ultione de infantulis, quos ibi heretici tinxerant, id est bis denos, nullus ad clausum paschae pertingere potuit vivens.5 Quod videntes heretici et domum suam eclesiam fieri timentes, presbitero suam eclesiam reddiderunt.6 De his vero quos ille baptizavit nullus eo tempore est defunctus, nisi quem Dominus post legitimam aetatem vocare dignatus est.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.124r