monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 45.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 44. <<<     >>> 46.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 45.

1 Habetur in hoc terreturio et sanctus Romanus presbiter, quem, ut scripta vitae eius edocent, Martinus eum noster sepulturae locavit.2 Est autem sepulchrum eius contiguam Blaviensi castello super litus amnis Garonnae .3 In quo saepe naufragio perituros virtutis suae salvat occursu, proclamantibus inter fluctus torrentis undosi: 'Miserere nostri, sanctae Romane confessor Dei'.4 Sed mox sedata tempestate, obtata litora potiuntur.5 Nec fas est tamen ullum perire naufragio, qui eius basilicam amnis de medio contemplare meruerit.6 Quod et nos valde in grandi necessitate experti sumus.7 Nam cum imber creberrimus per multos defluens dies amnem Garonnam extra litora eiecisset, atque, inpellente vento, validis fluctibus exundaret, elevarenturque fluctuum montes validi, qui non parvum intuentibus ingererent metum, exoratus beatus confessor obtenuit, sicut credimus, virtutis suae suffragio, ut, conpressis fragoribus, planum praeberetur fluminis alveum.8 Et sic ingressi navem, ripae alteri sine periculo sumus devecti.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.123v