monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 44.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 43. <<< >>> 45.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 44.
1 Habet et Burdegalensis urbis patronos venerabiles, qui saepius se virtutibus manifestant, sanctum Severinum episcopum suburbano murorum summa excolens fide.2 Et licet iam dixerimus in prologo libri huius, ut ea tantum scriberemus, quae Deus post obitum sanctorum suorum, eis obtenentibus, est operare dignatus, tamen non puto absurdum duci, si de illorum vita memoremus aliqua, de quibus nulla cognovimus esse conscripta.3 Sanctus igitur Severinus, ut ipsorum Burdegalensium clericorum fidelis relatio profert, de partibus Orientis ad eandem distinatur urbem.4 Dum autem iter ageret, et eclesiam Burdegalensim Amandus episcopus regeret, apparuit ci Dominus in visu noctis, dicens: 'Surge et egredere in occursum famulo meo Severino et honora eum, sicut honorari Scriptura sancta docet amicum Divinitatis.5 Melior est enim tibi meritisque sublimior'.6 Exsurgens autem Amandus episcopus, accepto bacello in manu sua, perrexit in occursum eius, nihil de viro sancto sciens, nisi quae Dominus revelasset.7 Et ecce sanctus Severinus veniebat quasi in obviam ei.8 Tunc adpropinquantes sibi ac propriis se nominibus salutantes, ruunt pariter in amplexibus, deosculatique, fusa oratione, eclesiam cum magno psallentio sunt ingressi.9 Quem deinceps in tantum dilexit ac veneratus est Amandus episcopus, ut eum in loco subsubstitueret, ac ipse quasi iunior habebatur.10 Denique post paucos annos obiit beatissimus Severinus.11 Quo sepulto, Amandus episcopus recepit locum suum, quem ei non dubium est per oboedientiam redditum, quam in Dei sanctum exercuit.12 Ex hoc incolae cognita eius sanctitate, patronum sibi adsciscunt, certi, quod, si quandoque urbem aut morbus obrepat aut hostilitas obsedeat aut aliqua quaerella percellat, protinus concurrentes populi ad basilicam sancti, indictis ieiuniis, vigilias celebrant, devotissime orationem fundentes, et mox ab inminenti calamitate salvantur.13 Vitam tamen huius, postquam haec scripsimus, a Fortunato presbitero conscriptam cognovimus.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.123r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik