monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 42.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 41. <<< >>> 43.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 42.
1 In hac enim basilica et sancta Florida quiescit, quae, ut ferunt incolae, veste mutata, religiosa valde fuit.2 Est haud procul et alia basilica, in qua Paschasia sancta quiescit.3 Haec fertur apparuisse structoribus basilicae sancti Benigni martyris, qui secus habetur, hortans, ut opus coeptum insisterent, scirentque se martyris adiutorio adiuvari.4 Quae in basilicam suam regressa, nusquam conparuit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.123r