monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 38.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 37. <<<     >>> 39.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 38.

1 Mysticum, ut opinor, hic ignis contenit sacramentum, et tenebrae sensus mei eum intellegere non queunt, qualiter apparens lumen tantum praebet nec quemquam aduret; unum tantum scio, quod iustis aut super iustos apparent ieta.2 Nam Moysi in rubo reliquisque patribus apparebat in holocaustum.3 Beati quoque Martini prorumpens a capitis vertice, caelorum ardua penetravit.4 Nam et Brachionem abbatem saepius audivi referentem, sicut in libro vitae eius scripsimus, dum in antedicti pontificis basilicam nocturnas excubiae celebraret, et reliquiae sanctorum a peregrinis delatae super altare haberentur, subito globus ignis ab eisdem emergens, usque ad camaram templi visus est conscendisse.5 Sed non multis, ut ipse agebat, ostensus est.6 Sic et in dedicatione oratorii nostri apparuit, sicut supra memoravimus.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.122r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik