monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 37.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 36. <<< >>> 38.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 37.
1 Magna enim fuerunt mundi luminaria, quae ut sol radiis, ita mundum virtutibus inlustrabant.2 Aiunt ergo, in quodam monasterio fuisse monachum, qui cum apud alios iuxta regulas monasteriorum orationi et lectioni insisteret, secretius tamen atque peculiarius omnipotenti Deo sacrificia reddebat orationum.3 Nam post impletum in oratorio cursum elabebatur dam a praesentia fratrum, et abiens inter condensas rubos buxosque et ilices, ubi iam spes erat, quod a nullo nisi a solo inspiceretur Deo, prosternebat se in orationem.4 Verum postquam decumbens Dominum diutissime deprecatus fuisset, elevans se ab humo, erectis ad caelum palmis atque luminibus, psalmorum tacite seriem recitabat; et in tanta conpunctione caelo erat intentus, nt rivi lacrimarum ab eius oculis vehementer effluerent.5 Quod cum unus fratrum cautius prosequens praevidisset, abbati non siluit.6 Ille vero tentus, quando ad haec agenda properaret, prosecutus est a longe, et prostratus solo, spectabat, quid fidelis discipulus exerceret.7 At vero adtentus a longe, vidit miraculum magnum.8 Nam ab utraque parte oris eius flamma processerat, et in longo paulatim deducta, quasi funiculus super eum ascendit, coniunctaque simul pharum magnum effecit, quae usque ad caelos videbatur scandere.9 Et quamquam comam in sublimi producta excreveret, non tamen erat noxia capiti.10 Stupens visu abba, conpressit se paululum.11 Ille vero, conpleta oratione, ad monasterium rediit.12 Abba autem per viam aliam est secutus, multis postmodum obprobriis monachum arguens ad vanam gloriam cohercendam, non tamen indicans quae vidisset.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.122r