monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 36.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 35. <<< >>> 37.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 36.
1 Est ibi et sepulchrum ipsius sancti Venerandi episcopi, a quo haec aedes nomen accepit, sub analogio conpositum, super quod caput per fenestellam quique vult inmittit, precans quae necessitas cogit, obtenitque mox effectum, ei iuste petierit.2 Ibi et sanctus Neputianus episcopus requiescit, qui fuit in saeculo summae vir sanctitatis, obtenens nunc cum Domini potentia, quae ei fuerint inplorata.3 Saepe enim super haec sepulchra frigoriticorum oratio fusa desideratam retenit medicinam.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.122r