monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 34.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 33. <<< >>> 35.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 34.
1 In basilica autem sancti Venerandi, quae sancti Illidii est proxima, transvoluta cellula a parte occidentis fuit.2 In qua multa ex marmore Phario sepulchra sculpta sunt, in quibus nonnulli virorum sanctorum ac mulierum religiosarum quiescunt.3 Unde non ambigitur, eos esse christianos, quia ipsae historiae sepulchrorum de virtutibus Domini et apostolorum eius expositae sunt.4 Eo quoque tempore, quo Georgius Vellavorum civis Arvernae urbis comitatum potiebatur, pars transvolutionis illius, quae per longinquae incuriae neglegentiam pluviis erat infusa, super unum eorundem sarcofagum ruit, operturiumque eius inpulsum in frustra comminuit.5 In quo apparuit puella iacens, ita membris omnibus solidata, quasi nuper ab hoc saeculo fuisset adsumpta.6 Nam facies manusque eius cum reliquis artubus integrae erant cum ingenti caesaries longitudine; sed credo, eam aromatibus fuisse conditam.7 Vestimentum autem, quod artus tegebat exanimes, agnarum erat inlaesumque, nulla putredine resolutum ac nigredine quacumque fuscatum.8 Quid plura? Ita apparebat integra, ut dormiens potius quam mortua putaretur.9 Autumabant autem quidam nostrorum ob candorem vestimenti holosirici, in albis eam transisse.10 Aiebant etiam, anulos murinulasque aureae circa eam repertas et clam, ne episcopus sentiret, ablatas.11 Nulla tamen aetas temporis nostri, cuius meriti generisque aut nominis fuerit, aut opinione aut lectione cognovit.12 Dum autem hoc corpusculum per anni unius spatium detectum iaceret, nec esset qui respectum humanitatis huic adhiberet sepulchro tegumen, contigit, ut uxor antedicti comitis viri post obitum graviter aegrotaret, ac diuturna valitudine obtenta, oculorum lumine multaretur.13 Quae laxata a febre, vocat medicos, diversa adhibet studia, largitur et praemia; sed nullis potuit modis ab eisdem elicere medellam, donec tandem aliquando pietas Domini commota respiceret.14 Apparuit enim ei persona quaedam per visum noctis, dicens: 'Si vis visioni praestinae restaurari, perge quantotius et requere lapidem mundum ac sarcofagum puellae quiescentis, quod in basilica sancti Venerandi detectum habetur, citius tege.15 Mox, detectis visibus oculorum tuorum, clare cuncta prospicies'.16 Quo facto, ut vas illud clausit operturio, protinus, apertis oculis, lumen recepit ex integro.17 Unde non ambigitur, esse eam nobilis meriti, quae talia praestare potuit aegrotanti.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.121r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik