monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 30.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 29. <<<     >>> 31.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 30.

1 Magna enim gratia est, si sacerdotium digne custodiatur in actu.2 Si enim homini iniquo ac persecutori iustitiae tantum contulit sacerdotium, ut prophetiam meriretur, id est Caiphae, qui prophetavit unum oportere mori de populo, ne gens tota periret; quanto magis timentibus Deum et sanctae ac purae sacerdotium custodientibus tribui potest a maiestate divina, ut etiam iuxta Iacobum prosit infirmis cum oratione visitatio sacerdotis, et plerumque conferat praesidium sola tantum euglogiarum porrectio eius ex manu secundum illud quod apud Arvernus gestum in aduliscentia mea in veritate cognovi.3 Quidam presbiter solitarius iter carpens, ad hospitiolum cuiusdam pauperis Limanici mansionem expetiit.4 Qua accepta, iuxta morem sacerdotum nocte ab stratu suo consurgens, orationi adstetit; sed et homo, quem necessitas conpellebat lignum ex silvis evehere, valde mature surrexit, et sicut mos rusticorum habet, nec inchoante luce postulat cibum a coniuge, quae sine mora porrexit.5 Acceptum vero homo ille panem non prius comedit, quam a sacerdote benediceretur, aut ab eo euglogias acciperet.6 Quibus acceptis, sumpsit et abiit.7 Cumque ad amnem adhuc antelucanum venisset, inposito plaustro cum bubus in ponte, quod super naves locatum erat, alio transmeare coepit in litore; verum, ubi in medio amnis devenit, audivit vocem dicentem: 'Merge, merge, ne moreris'.8 Cui respondit vox alia, ait: 'Sine tua enim admonitione quae proclamas fecissem, si res sacra meis conatibus non obstaret.9 Nam scias, eum euglogiis sacerdotis esse munitum; ideo ei nocere non possum'.10 At ille voces audiens et personam nullius cernens ac de se verba iactari cognoscens, consignans se cruce dominica, gratias Deo egit, quod ei pars adversa praevalere non potuit.11 Tunc in litus ulteriore progrediens, cum optato onere domi regressus est salvus.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.120v