monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 28. <<<     >>> 30.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 29.

1 Per sanctum enim Stremonium, qui et ipse a Romanis episcopis cum Catiano beatissimo vel reliquis quos memoravimus est directus, primum Arverna civitas verbum salutis accepit, eoque praedicante, salutare mundi redemptoremque omnium Christum, Dei filium, credere coepit.2 Huius antem sepulchrum apud Iciodorensim vicum habetur; ad quod cruda [priorum] rusticitas, licet sciens, quo quiesceret, nullum tamen ibi exhibebat honoris cultum.3 Post longinqua vero annorum curricula Cautinus, qui ipsius Arvernae urbis episcopus datas est, in diaconato suo eclesiam vici illius rexit.4 Igitur dam nocte quadam in lectulo cellulae suae, quae huic basilicae adhaerebat, decumberet, audivit psallentium, quasi parum resonantibus vocibus; et surgens, vidit templum magno splendente lumine.5 Obstupefactus aspicit intrinsecus, – erat enim cellola illa in superiore contra fenestras templi –, et vidit, et ecce circa tumulum multitudo albatorum tenentium cereos et psallentium! Quod diutissime cernens, cum discessissent, statim, facto mane, iussit tumulum cancello vallari ac paleolis nitentibus obvelari, praedixitque, reverentiam loco illi inpendi.6 Ex hoc enim oratio super tumulum funditur, et auxilia antestitis inpetrantur. [Ego] haec ab ipsius episcopi ore audivi.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.120r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik