monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 28.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 27. <<< >>> 29.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 28.
1 Puella quaedam, cui, nescio quo exsistente peccato, manus una diriguit ac digiti palmae defixerant, ad eine sepulchrum advenit, confisa de virtute confessoris, quod possit eius intercessio manum aridam absolvere, cuius praedicatio populum vanis superstitionum ritibus inrititum absolvit.2 Celebratis ergo vigiliis in ipsa nocte festivitatis, dum adtente iuxta sepulchrum orat, manum suam directis digitis populo teste sanatam mirator adtonita.3 [In hac ergo solemnitate mutua] quidam eloquium emeruit hoc modo.4 Hic etenim, ut cruda operatur rusticitas populorum, iuramentum mendax in eclesia protulit.5 Mox rigente lingua mutua effectus est, ita ut non vocis humanae, sed bidentis mugitum simulare videretur.6 Adveniens autem ad huius confessoris tumulum, prosternitur ad orationem, sensitque, ut postea adserebat, tamquam ai aliquis guttur eius tangeret; quod, ut credo, virtus erat dominici confessoris.7 Erectusque, presbiterum qui aderat nutu deprecabatur, ut signum crucis faucibus clausis inponeret.8 Quod cum presbiter fecisset, iterum prosternitur ad orationem; protinus elevatum, vocis officio reddito, omnia quae pertulerat proprio patefecit eloquio.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.120r