monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 26.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 25. <<<     >>> 27.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 26.

1 Symeon vero confessor, qui in colomna pagi Anthiocensis dicitur stetisse.2 , frequenter incolis tribuit sanitates.3 Et quia, ut legitur in eius vitae libro, nullam umquam mulierem post conversionem oculis attentis inspexit; postquam vero colomnae editiori se sanctitate fervens invexit, non modo extraneae mulieri, verum etiam nec propriae matri se videndum permisit, et nunc ergo locum ipsum ab huius sexui defensat accensu.4 Nam ferunt, quandam mulierem induta fuisse veste virili et in basilicam ingredi voluisse colomnae, tractans secum misera, agere posse per indumentum quod latere possit Altissimum, ignorans illud apostoli, quia: Deus non inridetur.5 Elicet ubi veniens ad templum erexit pedem, ut sanctum ingrederetur limen, protinus retrorsum ruens, cecidit et mortua est; satisque fuit populis, ne haec ultra mulier ulla praesumeret, cum in ista cerneret ultionem pessime inrogatam.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.119v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik