monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 22.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 21. <<<     >>> 23.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 22.

1 Fuit autem quidam religiosus et virtutibus et nomine Maximus et, ut liber vitae eius docet, quam versa conscriptam legimus, nostri fuit Martini discipulus.2 Qui occullere quod erat cupiens, apud Insulam Barbaram monasterii Lugdunensis peregrinari expetiit.3 Manifestatus autem et ibi, ad patriam redire disposuit.4 Denique dum Ararem fluvium transire cupiret, nare impleta dimergitur, ac ipse sacerdos pelago operitur, habens ad collum cum euangeliorum libro ministerium cotidianum, id est patenulam parvam cum calice.5 Sed pietas divina non perferens perire quod suum est, ita de hoc periculo, Domino iubente, restitutus est litori, ut nec vitae damna perferret nec rerum detrimenta lugeret.6 Impletumque est illud quod psalmographus, Spiritu sancto influente, cantavit: Cum ceciderit iustus, non conlidetur, quia Dominus firmat manum eius.7 Et iterum: Non negabit Dominus animam iusti.8 Deinde ad castrum Cainonensim urbis Turonicae veniens, monasterium collocavit.9 Quod castrum cum ab Egidio obsederetur, et populus pagi illius ibidem esset inclusus, hostis adversus effossum a latere montis puteum, quem obsessi ad usum habebant bibendi, obturant.10 Quod cum antedictus Dei famulus, qui tunc cum reliquis infra castri munitionem conclusus erat, cerneret videretque populum consumi sitis iniuria, orationem nocte tota fudit ad Dominum, ut respiciens populum hostes inprobos effugaret et non pateretur, eos sitis ardore consumi.11 Tunc, revelante sibi Spiritu sancto, ait ad plebem: 'Quisquis habet vasculum, eiciet foris in platea et deprecetur Dominum.12 Dabit enim vobis hodie largitas eius aquas in abundantiam, ut non deficiatis vos et parvuli vestri'.13 Haec eo dicente, subito nubes texerunt caelum, et discendit imber magnus de caelo cum tonitruis et corruscationibus super castrum, duplum populis beneficium praebens, pluvia arcens sitim, fragoribus effugans hostem.14 Conpletaque sunt vasa omnium, et satiati sunt cuncti.15 Sicque obtentu sacerdotis fugatis adversariis, populus salvatus a castro discessit.16 In monasterio autem loci illius plenus dierum transiit, ibique sepultus est.17 Ad cuius sepulchrum saepius infirmi sanantur.18 Puerulus autem unus ex familia eclesiae Turonicae in valitudine corruit.19 Is cum anhelus occumberet ac in extremis positus putaretur spiritum exalare, ad eius basilicam deportatus, protinus, extincta febre, sanitati est redditus.20 Sed et puella de his mancipiis simili sorte febricitans, cum ante cancellos monimenti fuisset exposita, in ipsa die incolomitati est restituta.21 Ad nos vero cum horum notitia devenisset, puerum humiliatis capillis huic monasterio cessimus, puellam vero mutata veste coetu sanctimonialium coniungi praecepimus ad serviendum Deo.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.118v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik