monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 21.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 20. <<< >>> 22.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 21.
1 Et licet de Turonica urbe aliqua iam scripserimus, tamen quoniam nuper sancti Sollemnis sepulchrum aspeximus, silere nequivimus, quod apud Malliacensim monasterium – in cacumine montis est constitutum , ab antiquis vallatum aedificiis iam erutis – [factum cognovimus].2 Nam ferunt, in eo loco, cum cripta adhuc haberetur occulta, et nullo christianorum locus ille esset revelatus, per singulas dominicarum solemnitatum noctes ab habitatoribus lumen cernebatur accensum, sed nullus sciebat, quid sibi hoc velit mysterium; tantum suspicio retenebat homines, aliquid ibidem retenere divinum.3 Interea advenerunt duo inergumini ex basilica sancti Martini, qui, conlisis in se palmis, clamare coeperunt, dicentes: 'Hic requiescit Sollemnis beatissimus in cripta abdita.4 Reserate igitur sepulchrum amici Dei.5 Quod cum reppereritis, velis tegite, lumen accendite cultumque debitum exibete.6 Erit regioni huic salubre, ei quae loquimur adimpletis'.7 Et haec dicentes, cum clamore magno effodere tellurem ungulis nitebantur.8 Tunc videntes incolae quae gerebantur, accepto sarculo, effodentes aperuerunt criptam, in qua per seriem graduum discendentes, reppererunt sepulchrum magnum, de quo testabantur illi adhuc mente infirmi, hunc esse sepulchrum Sollemnis beatissimi.9 Qui mox sensu discesserunt recepto.10 Post haec autem coeperunt ad eum diversorum morborum aegroti confluere et accepta sanitate redire incolomes.11 Sed et Litomeris urbis ipsius indigena, cum ab illius quartani typi aegrotatione fatigaretur, acceptis ex hospiciolo suo cereis, surrexit cum uno tantum puero, accessitque ad locum.12 Fusa vero oratione, accensis cereis manu propria per totam noctem detentis, vigilias celebravit Dato igitur mane, redivit ad propria, nec ultra ab hoc morbo frigorae vel confractionis ullius pertulit gravitatem .
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.118v