monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 17. <<< >>> 19.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 18.
1 Infra ipsum autem terminum Toronicum erat mons parvulus, sentibus, rubis vitibusque repletus agrestibus et tanta densitate labrucae contextus, ut vix aliquis intro possit inrumpere.2 Ferebat enim fama, duae Deo sacratas virgines in loco illo quiescere.3 Hilicet cum in vigiliis dierum festorum lumen ibi accensum divinitus a fidelibus saepius cerneretur, unus audatior et animi fretus auctoritate ad locum accedere subobscura nocte non metuit, atque cereum mirae candoris inmenso lumine fulgorantem aspiciens admiratusque diu, discessit aliisque quae viderat nuntiavit.4 Tunc uni de incolis loci se virgines per visum ostendunt; exponunt, se ibidem esse sepultas ac sine tecto imbrium iniuriam diutius ferre non posse.5 Hic vero, si sibi vellet esse consultum, incisis vepribus, tegumen tumulis adhiberet.6 Expergefactus vero, inruentibus aliis cogitationibus, tradidit oblivioni quae viderat.7 Alia vero nocte apparuerunt ei iterum, vultu minaci terribiliter conminantes, nisi locum tegeret, anno praesenti ab hoc saeculo migraret.8 Territus igitur vir ille visu, accepta secure, stirpe succisa, tumulos detexit, invenitque validas de cereis guttas in modo libani odore nectareo efflagrare.9 Tunc deputatis bubus et plaustro, lapides congregat et, data aestate, oratorium superaedificat; explecitumque opus, beatum Eufronium, qui tunc Turonicam regebat eclesiam, ad benedicendum invitat.10 Sed ille iam defessus senio, excusat abire, dicens: 'Vides', inquid, 'fili, quod senuerim, et hiemps solito asperior ingravat.11 Discendunt pluviae, ac venti cuncta turbine perflant, inflantur flumina, et ipsae quoque viae a frequentatione imbrium effusae, pene in lutum sunt dissolutae; et nunc non convenit aetati meae ista modo properare itenera'.12 Haec audiens vir ille, discessit a conspectu sacerdotis, abiens valde maerens.13 Verum ubi sacerdos membra quieti laxavit, vidit duas virgines adstare sibi, quarum senior tristi vultu sic infit: 'Quid tibi ingratae extetimus, beatissime pontifex? Quid moleste intulimus regioni tibi a Deo commissae? Cur nos dispicis? Cur ad consecrandum locum, quem nobis vir fidelis aedificavit, venire dissimulas? Veni nunc, obsecramus per nomen omnipotentis Dei, cuius nos sumus ancillae'.14 Haec effata, genas lacrimis rigabat obortis.15 Expergefactus vero senex, vocat eclesiasticae domus rectorem, dicens: ' Peccavi non eundo cum homine.16 Ecce enim vidi duas virgines me ob id increpantes, et vereor Dei offensam incurrere, si illuc distulero ambulare'.17 Acceleransque iter, viam ingreditur.18 Igitur eunte illo, quievit pluvia, austrorumque violentia saeva succubuit.19 Ipse quoque feliciter conficiens iter, benedicto loco, cum pace regressus est.20 Nam referebat plerumque vultum incessumque virginum; et unam quidem dicebat prolixiorem, alteram minorem statu, non merito, utramque tamen nive candidiorem.21 Quarum unam Mauram, Brittam alteram vocitabat, dicens, se ab earum ore haec nomina cognovisse.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.117v