monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 17.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 16. <<< >>> 18.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 17.
1 In alio loco pago Turonico erat inter vepres et rubos sepulchrum positum, in quo ferebatur episcopum quendam fuisse sepultum; nomen ignari erant [incolae, et licet pauci, tamen officium inpendebant].2 Contigit vero, ut cuiusdam pauperis filius moriretur.3 Quo sepulto, cum operturium sarcofagi non inveniret, ad hunc locum accessit, ablatumque de hoc sepulchro cooperculum, qui tam inmanis erat, ut trium duceretur paria boum, texit corpusculum fili furto alterius de sepulchri.4 Quod cum fecisset, surdus, mutus, caecus ac debilis est effectus; mansitque in hoc supplicio integram fere annum.5 Dehinc apparuit ei quidam sacerdos per visum, dicens: 'Quid', inquid, 'tibi tuisque vim intuli, o vir, quia detexisti me, auferendo operturium tumuli mei? Vade nunc, si vis sanus fieri, iube eum velociter revocari.6 Quod si nolueris, protinus morieris.7 Ego enim sum Benignus episcopus, qui in hac urbe peregrinus adveni'.8 At ille suis innuens, accessit ad monumentum filii sui, elevatumque lapidem plaustro inposuit, reportatumque ut sarcofago reddidit, ilico sanus effectus est.9 Nam ad redeundo ita lapis levis erat, ut, quem tria paria boum evexerant, boves deinceps duo revocarent.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.117r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik