monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 87. > 16.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 15. <<<     >>> 17.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 16.

1 Fuit et Papula valde religiosa, quae cum saepius parentibus flagitaret se in monasterio locari puellarum, eo quod in domo parentum, curis saeculi inpedientibus, Deo servire non possit; et illi prae amore nolent eam a se separari, totondit comam capitis sui, indutaque veste virili, Turonicam diocesim adiens, in congregatione se contulit monachorum; ibique in ieiuniis orationibusque degens, virtutibus deinceps multis emicuit.2 Erat enim tamquam vir inter viros, nec ulli erat cognitus sexus eius.3 Parentes autem requerentes eam, numquam repperire potuerunt.4 Interim abbatem monasterii ad quod venerat defuncto, monachi propter virtutes assiduas hanc elegant, ignorantes sexum.5 Quod illa totis viribus rennuit.6 Triginta autem annos in monasterio fuit, a nullo agnita quid esset.7 Ante tertium autem diem, quam ab hoc mundo migraret, id monachis patefecit; et sic defuncta, ab aliis mulieribus abluta, sepulta est, multis se deinceps virtutibus manifestans esse ancillam Dei.8 Nam et frigoritici et aliis morbis obpraessi saepe ad eius tumulum sanitati redduntur.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.117r