monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 11. <<<     >>> 13.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 12.

1 In Hispaniis autem nuper factum cognovi.2 Cum Leuvieldus rex contra filium suum ambularet, atque exercitus eius, ut adsolet, graviter loca sancta concuteret, monasterium erat Sancti Martini inter Sagonthum atque Cartaginem Spartariam.3 Audientes autem monachi, quod hic exercitus ad locum illum deberet accedere, fugam ineunt et se, relicto abbate sene, in insulam maris abscondunt.4 Advenientibus autem Gothis ac diripientibus res monasterii, quae sine custode remanserant, abbatem senio incurvatum, sed sanctitate erectum offendunt.5 Extractoque unus gladio, quasi amputaturus cervicem eius, resupinus ruit ac spiritum exalavit.6 Reliqui vero haec videntes, timore perterriti fugierunt.7 Quod cum regi nuntiatum fuisset, cum testificatione praecepit omnia quae ablata fuerant monasterio restaurari.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.116r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik