monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 10.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 9. <<< >>> 11.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 10.
1 De uva quoque ex vite, quam sanctus plantaverat, adiecit, quod adsumptam eam in ampullulam recondidit, quam aqua complevit.2 Non post multum tempus venit ad eum homo, cuius os a pusula mala tumefactum caputque et oculi inflati ob nimium venenum praeclaudebantur.3 Cui ille infusa ore aqua de ampulla uvae, omnis tumor ac dolor, gutta decedente, discessit.4 Adserebat enim, grana uvae illius in ipsa aqua post quattuor annos adhuc viridia perdurare.5 De cera vero, quam de sepulchro tulerat, adiecit: Surda et muta, quae, ut credo, daemonium habebat, ad eum accessit, in cuius aure de ipsa cera posuit.6 Alia vero die veniens, gratias pro accepta sanitate retulit sacerdoti.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.116r