monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 8.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 7. <<<     >>> 9.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 8.

1 Igitur Turonico oppido oratorium erat propinquum, situm in villa Martiniacensim, in quo celebre ferebatur saepius orasse Martinum.2 Denique Guntharius abba, dum gregi monasteriali praeesset, si viam, quae haud procul ab oratorio inceditur, casu conferente tereret, oratione facta, transibat.3 Post adsumptum vero episcopatum agerem ipsum praeteriens, venit ante oratorium, sed distulit ad orationem in loco discendere; ilico equus, conversum caput ad oratorium, in media restat via.4 Dehinc verberatur calcibus, loris agetur, urguetur stimulis, sed tamquam aeneus non movetur.5 Tunc sacerdos sensit, se virtute divina teneri; et discendens, facta oratione, equite ascenso, practeriit.6 Velim, o sonipes, si tibi os Dominus, uti quondam fecit asinae, reseraret, diceris, quid vidisti spectabile, ut non incederes; quid amabile, ut ostium cellulae contemplares; quid formidabile, ut ascensorem orare conpelleres? Nempe altiore voce clamaris, quia claritatem Martini cernens movere non es ausus, nisi tuus occursum debitum proponeret dominus.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.115v