monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 5. <<<     >>> 7.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 6.

1 Plurima quidem fecit in hoc saeculo, de quibus scriptores vitae eius multa praeterierunt, dum fastidium arcere detrahentium adnisi sunt, ne non crederentur ab his qui bonorum sanctitatem linguis veneficis inpugnantes saepius volunt.2 Sed nos, qui cotidie, indigni quidem, eius miracula cernimus ad sepulchrum, – quia non est opus sanis medicus, sed qui male habent – absurdum duximus, si ea quae evidenter ab eo prius gesta cognovimus sileamus.3 Quod si quis est adhuc infidelis et aemulus, ut haec non credat, accedat ad basilicam, et videbit cotidie et nova agi et quae facta dudum fuerant iterari.4 Et quia tertium de eius operibus libellum scripsimus, ne et hic liber ab eius virtutibus sit inmunis, scribere in eodem de aliqua de his quae nobis evidenter sunt conperta tractavimus, quia multa sunt, sicut saepe testati sumus, quae actenus latuerunt.5 Extat nunc in ipsa superius memorata basilica, quam in eius honore fideles aedificaverunt, lapis, super quem vir beatus dicitur resedisse.6 Post multum autem tempus Leo quidam presbiter, ut sibi sepulchrum deponeret, lapidem sanctum a loco demovit; nec mora, ad domum suam cum tremore rediens, correptus a febre, die tertia expiravit, cognitumque est, offensum antestitem [ob praesumptionis auctoritatem].7 Hoc igitur nostro tempore gestum recolimus.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.115r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik