monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 4. <<< >>> 6.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 5.
1 Simile huic facto apud Arthonam Arvernensim vicum referre saepius senes viros audivi.2 Vitalina quaedam religiosa in hoc loco quiescit, ad cuius beatus Martinus, tumulum veniens, dedit salutationem.3 Et illa, ut sibi dignaretur benedicere, flagitavit Postquam autem expleverunt orationem, conversus vir beatos: 'Dic', ait, ' sanctissima virgo, si iam Domini praesentiam meruisti?' Quae ait: 'Restetit mihi una causa, quae facilis in saeculo videbatur.4 Sexta enim feria, qua Redemptorem mundi passum novimus, aquis ablui caput'.5 Recedens autem beatus confessor a tumulo virginia, ait suis: 'Vae nobis, qui in hoc mundo versamur! Si haec virgo Christo sacrata hinc offendiculum meruit, quod sexta feria abluit caput, quid nos faciemus, quos cotidie fallax saeculum peccare persuadit?' Multa enim in eo vico vir beatus operatus est, quae insequi longum putavi.6 Egressus autem vir Dei ab Arcthonensim vicum, ad urbem Arvernam gressum direxit.7 Audientes autem senatores urbis, qui tunc in loco illo nobilitatis Romanae stimmate refulgebant, quod scilicet vir sanctus adpropinquaret urbi, egressi sunt in occursum eius cum equitibus et carrucis, cum curribus atque rhedis.8 At ille asello inpositus, super stratum vilissimum resedens, cum advenisset in cacumine montis Belenatensisi, de quo vici Rigomagensis positio contemplatur, vidit hos cum his pompis ad se accedere, dixitque: 'Quid sibi volunt hi qui nobis cum hoc apparatu [saeculi] adpropinquant?' Respondit unus, qui prior accesserat, quia: 'Senatores Arverni veniunt in occursum tui'.9 Cui ille: 'Non est meum', inquid, 'ut cum hac iactantia ingrediar urbem eorum'.10 Et confestim retorto retrorsum aselli freno, viam qua venerat regredi coepit.11 At illi consequentes eum, suppliciter deprecabantur, ut ad urbem accederet, dicentes, quia: 'Audivimus famam sanctitatis tuae.12 Multi enim sunt infirmi, quos te oporteat visitare'.13 Cumque obtenere non possent, inpositis manibus super infirmos qui advenerant, sanitati restituit; et ad vicum Arcthonensim regressus est.14 Extat nunc in hoc loco [ille] cancellus, in quo sanctus dicitur stetisse.15 Post haec accedens ad tumulum virginis, ait: 'Gaude nunc, Vitalina, soror beatissima, post triduum enim maiestati dominicae praesentaberis'.16 Et discessit ab eo loco.17 Post haec multis per visum virgo ostensa est et beneficia petita praebuit et diem obitus sui, in quo commemoratio eius celebraretur, edixit.18 Quod non aliter sentiendum est, nisi quia beati antestitis obtentu dominicae maiestatis praesentiam meruisset, ut haec deinceps ageret.19 Quodam autem tempore celebratis in eius honore vigiliis, cum archipresbiter loci Eulalius clericos convivio invitasset, Edatius vero alius presbiter viduis ac pauperibus reliquis aedulium praepararet, et uni pisces deessent, alteri vinum bonum, commonitus piscator quidam per visum a virgine est, ut archipresbitero piscium copiam deferret.20 Surrexitque e lectulo, invenitque inmanem esocem in lapsum suum, quem ubi iussus fuit exhibuit.21 Edatio autem presbitero apparuit similiter per visum, dicens: 'Vade, et sub una arbore atrii invenies unum triantem; ipsum donans, vinum dignum aepulis pauperum conparabis'.22 At ille nulli quae viderat narravit; abiit, inquesivit et repperit; coemptumque vinum, pauperes Christi refecit.23 Sicque virtus virginis utrique apparens, de speciebus, quae minus erant, utrumque locoplantavit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.114v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik