monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , 1. <<<     >>> 3.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 2.

1 Helarius beatissimus quarto exilii anno ad urbem propriam est regressus, impletoque operis boni cursu, migravit ad Dominum.2 Ad cuius beatum sepulchrum multae quidem virtutes ostensae narrantur, quas liber vitae eius contenet.3 Sed tamen duo leprosi in eodem loco mundati sunt.4 Mons enim erat in Gabalitano territurio cognomento Helarius, lacum habens magnum.5 Ad quem certo tempore multitudo rusticorum, quasi libamina lacui illi exhibens, lenteamina proieciebat ac pannos, qui ad usum vestimenti virili praebentur; nonnulli lanae vellera, plurimi etiam formas casei ac cerae vel panis diversasque species, unusquisque iuxta vires suas, quae dinumerare perlongum puto.6 Veniebant autem cum plaustris potum cibumque deferentes, mactantes animalia et per triduum aepulantes.7 Quarta autem die cum discendere deberent, anticipabat eos tempestas [immensa] cum tonitruo et corruscatione valida; et in tantam imber ingens cum lapidibus violentiam discendebat, ut vix se quisque eorum putaret evadere.8 Sic fiebat per singulos annos, et involvebatur insipiens populus in errore.9 Post multa vero tempora quidam sacerdos ex urbe ipsa, episcopatu adsumpto, accessit ad locum, praedicavitque turbis, ut absisterent ab his, ne caelesti ira consumerentur; sed nequaqnam eius praedicatio a cruda rusticitate recipiebatar.10 Tunc, inspirante Divinitate, sacerdos Dei basilicam in honore beati Helarii Pictavensis eminue ab ora stagni aedificavit, in qua [et] reliquias eius locavit, dicens populo: 'Nolite, filioli, nolite peccare ante Deum! Nulla est enim religio in stagnum.11 Nolite maculare animas vestras in his ritibus vanis, sed potius cognoscite Deum et amicis eius venerationem inpendite! Adorate autem sanctum Helarium Dei antestitem, coitu hic reliquiae sunt conditae! Ipse enim potest pro vobis Domini misericordiam interceseor adsistere'.12 Tunc homines conpuncti corde, conversi sunt, et relinquentes lacum, omnia qoae ibidem proiecere erant soliti ad sanctam basilicam conferebant; et sic ab errore, quo vincti fuerant, relaxati sunt.13 Sed et tempestas deinceps a loco illo prohibita est nec ultra in hac solemnitate, quae Dei erat, nocuit, postquam beati confessoris ibidem sunt reliquiae collocatae.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.114r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik