monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , IN GLORIA CONFESSORUM INCIPIT FELICITER. <<<     >>> 2.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, 1.

1 Igitur dum in Arverno territurio commorarer, vir mihi fidelis retulit, et scio, quia vera narravit, quia evidenter cognovi gestum fuisse, quae dixit.2 lubet, inquid, fieri, ex annonis aqua infusis atque decoctis messoribus poculum praeparari.3 Hanc enim coctionem Orosius a coquendo caeliam vocari narravit.4 Quod cum praeparatum fuisset et in vase reconditum, atque ille apud urbem moras innecteret, ut mos servorum est, maximam partem exhaustam, exiguam dominicis usibus reliquerunt Ille quoque fidus de iussione invitare messores iubet, ut, eo ab urbe redeunte, hos segitem decidere repperiret.5 Quo facto, iam operariis in segite collocatis circiter septuaginta, advenit dominus fundi, perscrutansque qualitatem quantitatemque potus, perparum repperit.6 Tunc pudore confusus et sibi factum ad verecundiam reputans, ne potum defecerit operariis, quod, ut ipse arbitrabatur, super quinque modiorum mensuram non erat, quid ageret, quo se verteret, in ambiguo dependebat.7 Tandem, inspirante Domino, conversus ad vasculum, nomina angelorum sanctorum, quae sacrae docent lectiones, super aditum eius devote invocat, orans, ut virtus eorum parvitatem hanc in abundantiam convertere dignaretur, ne operariis defeceret quod haurirent.8 Mirum dictu! Tota die ab hoc extractam numquam defuit bibentibus, sed, usque quod nox finem operandi fecit, omnibus fuit in abundantia ministratum.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.114r