monumenta.ch > Gregorius Turonensis > LIBER IN GLORIA CONFESSORUM INCIPIT FELICITER.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, , INCIPIUNT CAPITULA LIBRI IN GLORIA CONFESSORUM. <<< >>> 1.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. V, LIBER IN GLORIA CONFESSORUM INCIPIT FELICITER.
1 Pudet insipienti, reprobo inperitoque atque inerti illud adgredi, quod non potest adimplere; sed quid faciam, quod oculi non patior, quae de beatorum virtutibus vel ipse saepius inspexi vel per relationem bonorum virorum et certae fidei evidenter gesta cognovi? Sed timeo, ne, cum scribere coepero, quia sum sine litteris rethoricis et arte grammatica, dicaturque mihi a litteratis: 'O rustice et idiota, ut quid nomen tuum inter scriptores indi aestimas? Ut opus hoc a peritis accipi putas, cui ingenium artis non subpeditat, nec ulla litterarum scientia subministrat? Qui nullum argumentum utile in litteris habes, qui nomina discernere nescis; saepius pro masculinis feminea, pro femineis neutra et pro neutra masculina conmutas; qui ipsas quoque praepositiones, quas nobilium dictatorum observari sanxit auctoritas, loco debito plerumque non locas.2 Nam ablativis accusativa et rursum accusativis ablativa praeponis.3 Putasne: videtur, ut bos piger palaestrae ludum exerceat, aut asinus segnis inter spheristarum ordinem celeri volatu discurrat? Aut certe numquid poterit corvus nigredinem suam albentium columbarum pinnis obtegere aut obscuritas picis liquoris lactei colore mutari? Nempe, ut ista fieri possibile non est, ita nec tu poteris inter scriptores alios haberi'.4 Sed tamen respondebo illis et dicam, quia: Opus vestrum facio et per meam rusticitatem vestram prudentiam exercebo.5 Nam, ut opinor, unum beneficium vobis haec scripta praebebunt, scilicet ut, quod nos inculte et breviter stilo nigrante discribimus, vos lucide ac splendide stante versu in paginis prolixioribus dilatetis'.6 Igitur in primo libello inseruimus aliqua de miraculis Domini ac sanctorum apostolorum reliquorumque martyrum, quae actenus latuerunt, quae Deus ad corroborandam fidelium fidem cotidie dignatur augere; quia valde molestum erat, ut traderentur oblivioni.7 In secundo posuimus de virtutibus sancti Iuliani.8 Quattuor vero libellos de virtutibus sancti Martini.9 Septimum de quorundam feliciosorum vita.10 Octavum hunc scribimus de miraculis confessorum, specialius legentem poscentes, ut, quia nobis, ut saepe testati sumus, nec artis ingenium suppeditat nec sermonum facundia iuvat, veniam temeritati libenter indulgeat, quem non iactantia mundialis eregit, ut scribat, sed depraemit pudor, ut sileat, amor timorque Christi inpellit, ut referat.11 Et quoniam primum libellum de Domini miraculis inchoavi, velim et huic libello de sanctorum angelorum virtutibus adhibere principium.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.113v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik