monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XX. INCIPIT DE SANCTO LEOBARDO RECLAUSO.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , XVIII. INCIPIT DE URSO ET LEOBATIO ABBATIBUS. <<<    

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI..., XX. INCIPIT DE SANCTO LEOBARDO RECLAUSO.

1 Eclesia fidelis aedificatur, quotienscumque sanctorum gesta devotissime replecantur; et licet de his teneat maximum gaudium, quod hi qui ab initio aetatis religiosam vitam ducentes pervenire meruerunt perfectionis ad portum, tamen et de his, Domino iubente, laetatur, quod conversi a saeculo opus inchoatum valuerunt perducere, divina opitulante misericordia, ad effectum.2 (1.) Igitur beatissimus Leobardus Arverni territurii indigena fuit, genere quidem non senatorio, ingenuo tamen, qui ab initio Deum in pectore tenens, cum non floreret natalibus, gloriosis meritis praefulgebat.3 Qui tempore debito cum reliquis pueris ad scolam missus, quaepiam de psalmis memoriae conmendavit, et nesciens se clericum esse futurum, iam ad dominicum parabatur innocens ministerium.4 Sed cum ad legitimam pervenisset aetatem, cogentibus iuxta consuetudinem humanam parentibus, ut arram puellae, quasi uxorem accepturus, daret, inpellitur.5 Illo quoque respuente, ait pater: 'Cur, dulcissime fili, voluntatem paternam respuis nec iungere vis conubio, ut semen excites nostro de genere saeculis sequentibus profuturum? Casso enim labore exercemur ad operandum, si possessor deerit ad fruendum.6 Vel cur inplemus domum opibus, si de genere nostro non processerit qui utatur? Quid mancipia dato pretio nostris ditionibus subiugamus, si rursum alienis debent dominationibus subiacere? Oboedire filiis voci parentum, Scripturae testantur divinae; et tu cum inoboediens esse parentibus probaris, vide, ne te caelestibus eruere nequeas ab offensis'.7 Haec patre loquente, licet haberet alium filium, facile tamen tali aetatulae persuasit voluntati propriae contraire.8 Denique, dato sponsae anulo, porregit osculum, praebet calciamentum, caelebrat sponsaliae diem festum.9 Interea genitor, genetrix mortis somno sopiti migraverunt a saeculo, vitae praesentis curriculo iam peracto.10 Hic vero, cum germano tempore luctus expleto, oneratus donis nuptialibus, fratris pergit ad domum; quem in tantum repperit vino madidum, ut nec cognoeceret nec reciperet propria in domo germanum.11 Ille vero suspirans et lacrimans, secessit in partem et venit ad tugurium, in quo fenum fuerat adgregatum, ibique conligato praebens equiti pabulum, decubuit super fenum ad quiescendum.12 Expergefactus antem media nocte, surgit de stratu suo, erectisque ad caelum manibus, gratias agere coepit omnipotenti Deo, quod esset, quod viveret, quod aleretur donis eius, et alia huinscemodi prosecutus.13 Cum suspiria longa protraheret atque lacrimis crebris genas ubertim rigaret, Deus omnipotens, qui illos quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, conpunxit cor eius, ut, relicto saeculo, manciparetur ad cultum divinum.14 (2.) Tunc ille quasi iam sacerdos animae suae, praedicare sibi ipsi exorsus est, dicens: 'Quid agis, anima? Quid in ambiguo suspensa teneris? Vanum est enim saeculum, vanae eunt coucupiscentiae eius, vana gloria mundi, et ea quae in illo sunt omnia vanitas.15 Melius est enim relinquere eum et sequi Dominum, quam ad eius opera praebere consensum'.16 Haec effatus, cum diem terris reddere lux diurna coepisset, ascenso equite, coepit ad hospitium suum reverti.17 Cumque per viam iam alacris pergeret, volvere intra se coepit, quid ageret, quo abiret.18 Dixitque: 'Expetam Martini beati tumulum, unde procedit virtus alma super infirmos.19 Credo enim, quod et mihi eius oratio iter reseret ad Deum, qui deprecatus Dominum mortuos reduxit a tartaro'.20 Et sic viam carpens oratione comite, sancti Martini basilicam est ingressus, circa quam paucis diebus commoratus, transito amne, ad cellulam Maiori monasterio propinquam, de qua Alaricus quidam· recesserat, devotus accessit; ibique se, propriis manibus membrana faciens, ad scribendum aptavit; ibi se, ut Scripturas Sanctas intellegeret ac Davitici carminis psalmos, qui dudum excesserant memoriae, reteneret, exercuit.21 Sicque Divinarum Scripturarum lectionibus eruditus, cognovit, verum esse, quod ei Dominus prius inspiravit in corde.22 Sed, ne haec cuique fabulosa videantur quae retulimus, testor Deum, quia ab ipsius benedicti haec ore cognovi.23 At vero, interposito pauci temporis spatio, humilem se tantumque praebuit, ut honoraretur ab omnibus, acceptoque sarculo, cellulam, in qua ingressus fuerat, incidens lapidem, ampliavit In qua cellula delectabatur ieiuniis, orationi, psallentio, lectioni, nec umquam a divinis officiis et oratione cessabat; scribebat interdum, ut se a cogitationibus noxiis discuteret.24 (3.) Interea, ut se temptator manifestaret Dei servis semper inimicum esse ac invidum, cum aliquid de illius monacholi litem quandam cum vicinis habuisset, inmisit ei cogitationem, ut, relicta cellula illa, ad aliam transmigraret.25 Cumque ibi ad orationem soliti evenissemus, dolum nobis veneni crassantis aperuit.26 Ego vero suspirans non minimo dolore, increpare hominem coepi, asserens diaboli [haec] esse caliditatem; librosque et vita patrum ac institutione monachorum, vel quales qui recluduntur esse debeant, vel cum quali cautela monachis vivere oporteat, abscedens ab eo, direxi.27 Quibus relictis, non solum cogitationem pravam a se discussit, verum etiam tantum sensum acumine erudivit, ut miraretur facundia elocutionis eius.28 Erat enim dulcis alloquio, blandus hortatu, eratque ei sollicitudo pro populis, inquesitio pro regibus, oratio assidua pro omnibus eclesiasticis Deum timentibus.29 Verum non ille, ut quidam, dimissis capillorum flagellis aut barbarum dimissione plaudebat, sed certo tempore capillum tondebat et barbam.30 In qua cellula viginti et duos annos in hoc opere degens, tanta Domini gratia confortatus est, ut, pusulis malis salibam oris sui perunctis, vim veneni saevientis obpraemeret, frigoriticis, vero, poculum vini caractere crucis beatae sanctificatum, frigorem accedentem aestamque restinxit; non inmerito discutiens incommodas febres ab aliis, qui in se extinxerat incentiva criminis noxialis.31 Quodam autem tempore caecus ad eum veniens, aerumnam doloris sui humiliter inplorabat ac deposcebat, ut tactu dexterae suae sanctus lumina clausa palparet.32 Quod ille diutissime rennuens, tandem fletibus hominis victus, misericordia motus, cam per triduum pro eo orationem fudisset ad Dominum, quarta die inponens manum super oculos eius, ait: 'Domine omnipotens, filins unigenite Dei patris, qui cum eo ac Spiritu sancto regnas in saecula, qui homini a nativitate caeco reddidisti lucem beati oris ab sputo, tu redde huic famulo tuo luminis visum, ut cognoscat, quia tu es Dominus omnipotens'.33 Et haec dicens, ut crucem super oculos caeci depixit, mox pulsis tenebris, lucem de praesenti restituit.34 Huius virtutis testimonio Eustachius abba adstipulator adsis it.35 (4.) Denique hic de labore lapidis submontani, quem assiduae caedebat, confractus, ieiunii austeritate confectus, orationi indeficienti corroboratus, coepit paulatim corporis infirmitate distitui.36 Quadam autem die, dum nimium fessus haberetur, nos ad se vocari praecepit.37 Ad quem accedentes, postquam funeris sui necessitate deflevit, englogias a nobis peccatoribus flagitavit.38 Quibus acceptis, austo mero, ait: 'Tempus meum iam impletur, iubente Domino, ut me ab huius corporis vinculis iubeat relaxari, sed adhuc paucis diebus erit spatium.39 Verumtamen ante diem sanctum paschae vocandus ero'.40 O beatum virum, qui sic servivit Creatori omnium, ut sum obitum urevelatione divina cognosceret! Erat enim mensis decimus, quando haec est effatus.41 Duodecimo autem mense coepit iterum graviter aegrotare.42 Advenit dies dominica, vocat ministrum suum et ait: 'Praepara quiddam cibi, quod accipiam, quia valde defessum me sentio'.43 Illo quoque respondente: 'Praesto est, domine', ait ad eum: ' Egredere foris et aspice, si iam, celebrata solemnia, populus de missis egreditur'.44 Hoc autem dicebat, non quod cibum capere vellet, sed ut transitu suo nullus testis adesset Quo egrediente et revertente, cum ingressos fuisset cellulam, invenit virum Dei extensum corpore, clausis oculis, spiritum exalasse.45 Unde manifestum est, eum ab angelis susceptum, qui homine adesse noluit suum sacer herus ad transitum.46 Haec cernens minister ille, elevavit vocem in fletu.47 Sicque, concurrentibus reliquis fratribus, ablutus ac vestimentis dignis indutus, in sepulchro, quod ipse sibi in antedictam cellulam sculpserat, reconditus est, quem in consortio sanctorum adscitum, nulli fidelium haberi reor incertum.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.111v

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , XVIII. INCIPIT DE URSO ET LEOBATIO ABBATIBUS. <<<    
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XX. INCIPIT DE SANCTO LEOBARDO RECLAUSO.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik