monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVIII. INCIPIT DE URSO ET LEOBATIO ABBATIBUS.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , XVII. INCIPIT DE SANCTO NICETIO TREVERORUM EPISCOPO. <<< >>> XX. INCIPIT DE SANCTO LEOBARDO RECLAUSO.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI..., XVIII. INCIPIT DE URSO ET LEOBATIO ABBATIBUS.
1 Legiferi vatis oraculum, cum de principio principium fandi sumpsisset et, Dominum extendisse caelos dextera maiestatis, fuisset effatus, ait: Et fecit Deus duo luminaria magna et stellas.2 Et posuit ea in firmamento caeli, ut praeessent diei ac noctiSic nunc et in illo mentis humanae caelo, sicut et lucerent in firmamento caeli.3 priorum sancxit auctoritas, luminaria magna dedit, Christum scilicet et eclesiam eius, quae luceant in tenebris ignorantiae et inluminent sensus humilitatis nostrae, sicut Iohannes euangelista de ipso Domino ait, quia: Hic est lux mundi, qui inluminatunc Posuit etiam in eo et stellas, omnem hominem venientem in hmundum.4 patriarchas videlicet, prophetas apostolosque, qui vel doctrinis nos erudiant vel mirabilibus suis inluminent, sicut in euangelio ait, quia: et: Vos estis lux huius mundi, Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent PatremHii enim apostoli merito pro tota accipiuntur eclesia; vestrum, qui est in caelis.5 quae non habens rugam aut maculam, inpolluta subsistit, sicut apostolus ait, quia: Ipse sibi exhibuit eclesiam mundam, non habentem maculam aut rugam aut aliquidEx horum ergo doctrina et usque in nostrie fuerunt temporibus, qui huiuscemodi.6 in hoc saeculo quasi astrorum iubar, non solum meritorum radiantes luce, verum etiam dogmatum magnitudine corruscantes, orbem totum radio suae praedicationis inlustraverunt, euntes per loca singula praedicando ac monasteria ad divinum cultum locando, docendo homines a curis saecularibus abstenere, et relictis tenebris concupiscentiae, Deum verum sequi, per quem facta sunt omnia, sicut de Urso Leobatioque abbatibus fidelium fratrum relatio signat.7 (1.) Igitur Ursus abba Cadurcinae urbis incola fuit, ab ineunte aetate religiosus et in Dei amore devotus.8 De quo egressus loco, Biturigum terminum est ingressus, fundatisque monasteriis, id est Tausiriacum, Oniam atque Pontiniacum, stabilitisque propositis sanctitate honorificis, dispensatione libratis, Toronicum terreturium est ingressus et ad locum quod Senapariam vocitari priscus instituit auctor accessit, aedificatoque oratorio, monasterium stabilivit; commissamque Leobatio proposito summam regulae, monasterium aliud statuit, quod nunc Loccis vocant, situm scilicet super fluvium Angerem in recessu montis, cui nunc castrum supereminet, ipso nomine ut monasterium vocitatum.9 Ubi adiuncta congregatione, statuit apud animum suum, ne ultra alio proficisceretur in loco, sed in eo cum omni congregatione manibus propriis operari et victum a terra in sudore vultus exegere; illud fratribus inter reliqua praedicationum dona conmendans, quod Paulus apostolus ait: Laborate manibus, utEt illud: habeatis, unde retribuere necessitatem patientibus.10 Quia qui non laborat,Dedit autem ei Dominus et gratiam curationis, ita ut, insufflatis nec manducet.11 inerguminis, protinus daemonia eiecerentur a corporibus obsessis; sed et alias per eum Dominus dignatus est operare virtutes.12 Erat enim abstenens a cibis et potu, interdicens monachis sine cessatione avertere oculum et cogitatione ab omni luxoria.13 (2.) Dum autem haec ageret, ac fratres molam manu vertentes triticum ad victus necessaria conminuerent, pro labore fratrum visum est ei molinum in ipso Angeris fluvii alveo stabilire; defixisque per flumen palis, adgregatis lapidum magnorum acervis, exclusas fecit atque aquam canale collegit, cuius impetu rotam fabricae in magna volubilitate vertere fecit Hoc operi laborem monachorum relevans atque uni fratrum delegans, opus necessarium implebatur.14 Hanc enim fabricam Silarius quidam Gothus, qui magno cum Alarico rege amore dilegebatur, aemulus monasterio concupiscit, dixitque abbati: 'Dona mihi hunc molinum, ut sit sub ditioni meae, et quod volueris repensabo'.15 Cui ille: 'Cum grande', inquid, 'labore hoc paupertas nostra statuit, et nunc non possumus eom donare, ne fratres mei fame pereant'.16 Et ille: (Si vis', inquid, eum bona voluntate tribuere, gratias ago; sin aliud, vi eum auferam aut certe faciam alium, cuius exclusis aqua retrorsum conversa, rotam tuam vertere amplius non permittam'.17 Abba respondit: 'Non facies enim, quod Deus non voluerit, nam a nobis eum penitus non accipies'.18 Tunc Silarius fervens felle, similem sub hoc fabricam adaptavit.19 Cumque aqua retrorsum conversa, sub huius operis rotam inundans, gurgitem fecisset, restetit prorsus nec omnino verti potuit, ut consueverat; venitque custus eine ad abbatem media, ut ferunt, nocte, illo in oratorio cum fratribus vigilante, et ait: 'Surge abba, deprecare adtentius Dominum.20 Restetit enim rota molini ab inundatione canalis alieni, quem Silarius fecit'.21 At ille haec andiens, misit confestim fratres singulos ad monasteria illa qua statuerat, dicens: 'Prosternite vos in oratione, et non sit vobis opus aliud, donec iterum ad vos dirigam'.22 Sed et ipse non est egressus ab oratorio, deprecans Dominum adtente ac praestulans adventum eius misericordiam.23 Sic fecit per integros duos dies totidemque noctes.24 Tertia iam inlucescente die, accessit iterum monachus ille qui custus fuerat, nuntians, rotam fabricae suae iuxta consuetudinem priorem in summa verti velocitate.25 Egressusque abba cum fratribus de oratorio, accedit ad litus, conspiciensque, molinum quod Silarius fecerat non repperit; accedensque ad litus et fundum alvei intuens, nullum indicium de eo accepit.26 De quo non quicquam ligni, non lapidis, non ferri nec ullius umquam genas indicii potuit ostendi, nisi, quod conici potuit, ipso quo fabricatum fuerat loco virtute divina dehiscens, ab oculis hominum est ablatum.27 Tunc misit nuntios ad fratres, dicens: 'Requiescite iam a labore, quia ultus est Deus iniuriam fratrum nostrorum'.28 (3.) His et talibus virtutibus praeditus, consummato cursu vitae, migravit ad Dominum.29 Ad cuius tumulum postea et inergumini sanati et caeci inluminati sunt Post cuius obitum propositi, qui per monasteria erant, abbatiae officium, episcopis largientibus, susceperunt, Sed et Leobatius apud Senapariam monasterium, quod infra terminum Turonicum erat, abba instituitur, in summa sanctitate ac senectute perdurans, ibique et obiit ac sepultus est.30 Insignia divinorum beneficiorum carismata, quae humano generi caelitus sunt indulta, nec sensu concipi nec verbis effari nec scripturis poterunt conprehendi; cum ipse Salvator mundi ab illo rudis saeculi exordio patriarchis se praestat videri, prophetis adnuntiari, ad eztremum semper virginis intactaeque Mariae dignatur utero suscipi, et praepotens inmortalisque Creator mortalis carnis patitur amictu vestiri, mortem pro hominis peccato mortui reparationem adire victorque resurgere.31 Qui nos gravium facinorum spiculis sauciatos ac latronum insidiantium vulneribus adfectos, infuso mero oleique liquore, ad stabulum medicinae caelestis, id est eclesiae sanctae dogma, perduxit.32 Qui nos exemplis sanctorum vivere incessabili praeceptionis suae munire cohortatur, nobisque non modo viros, sed etiam ipsum inferiorem sexum, non segniter, sed viriliter agonizantem, praebet exemplum.33 Qui non solum viris legitime decertantibus, verum etiam feminis in his proeliis faborabiliter desudantibus siderea regna participat; sicut nunc beata Monigundis, quae, relicto genitale solo, tamquam regina prudens, quae andire sapientiam Salamonis adivit, ita haec beati Martini basilicam, ut eius miracula cotidianis indulta momentis miraretur, expetiit, hauriretque de fonte sacerdotali, quo possit aditum nemoris paradisiaci recludere.34 (1.) Igitur beatissima Monigundis, Carnotenae urbis indigena, parentum ad votum copulata coniugio, duas filias habuit, super quibus valde gavisa laetabatur, dicens, quia: 'Propagavit Deus generationem meam, ut mihi duae filiae nascerentur'.35 Sed hoc mundiale gaudium praevenit saeculi huius amaritudo, dum puellae modica febre pulsatae, metam naturae debitum conclnserunt.36 Ex hoc genetrix maesta deplorans orbatamque se lugens, non diebus, non noctibus a fletu cessabat, quam non vir, non amicus, non ullus propinquorum poterat consolari.37 Tandemque in se conversa, ait: 'Si nullam consolationem de obitu filiarum capio, vereor, ne ob hoc laedam dominum meum Iesum Christum.38 Sed nunc haec lamenta relinquens, cum beato Iob consolata decantem: Dominus dedit, Dominus abstulit.39 Quomodo Domino placuit, ita factum est; sit nomenEt haec dicens, exuta veste lucubri, iussit, sibi cellulam parvulam Domini benedictum'.40 praeparari, in qua unam tantummodo fenestellulam, per quam modicum lumen possit cernere, praecepit aptari; ibique, contemptu mundi ambitu, spreto viri consortio, soll Deo, in quo erat confisa, vacabat, fundens orationem pro suis populisque delictis, habens puellulam unam, cuius ei famulatu ministrabatur ea quae necessitas exigebat.41 Accipiebat etiam et farinam hordeaciam infusosque limphis cineres, ac diligenter colans, ex ea aqua mixturam massae conficiebat, formatosque propriis manibus panes et ipsa coquens, post longa ieiunia reficiebatur; reliquum domus suae cibum pauperibue dispensabat.42 Factum est autem quodam die, ut memorata puella, quae ei consueverat famulari, – et credo inimici astu seducta, cui semper bonis iniurias inrogare mos est, – se ab eius famulatu subtraheret, dicens: 'Non potero ego cum haec domina permanere, quae in tali abstenentia commoratur, sed potius utar saeculum ac cibum potumque in abundantia sumam'.43 Quintus enim iam fluxerat abscessionis eius dies, quod haec religiose neque farinam consuetam neque aquam acceperat; sed peratabat inmobilis et fixa manens in Christo, in quo quisqoe locatus, nec venti turbine nec fluctuum inpulsione dilabitur; nec sibi illa de mortali cibo vitam, sed de verbo Dei, sicut scriptum est, patabat inferri, commemorans illud Sapientiae Salamoniacae proverbium, quia: et illud, quia: Non necabit Dominus fame animam iusti, Iustus ex fideSed quoniam corpus humanum absque aesu terreno sustentari non quaeit, vivit.44 prostrata in oratione, petiit, ut, qui manna populo esurienti de caelo lymphasque sitienti produxit e saxo, ipse quoque alimentum, quo parumper corpusculum fessum confortaretur, dignaretur indulgere.45 Protinusque in eius oratione nix caelo decidua humum operuit.46 Quod illa cum gratiarum actione cernens, educta manu per fenestram, quod circa parietem erat, ex ipsa nive collegit, de qua aquam expraemens, panem sollte formavit, quod usque ad alios quinque dies victum corporeum ministravit.47 Habebat enim contiguum cellulae parvulum viridiarium; in eo enim pro quadam relevatione prodere erat solita.48 In quo ingressa, dum intuens herbas loci deambulans, mulier eam, quae triticum supra tectum suum siccare posnerat, quasi de eminentiori loco, curis obpleta mundanis, inportunae prospexit, moxque oculis clausis, lumen caruit Cognoscens autem reatum suum, ad eam accedit, remque, ut gesta inerat, pandens.49 At illa deieciens se in orationem, ait: 'Vae mihi, qui pro parvitatis meae persona peccatrice aliorum clausi sunt oculi', et consummata oratione, inposuit manum mulieri.50 Confestim autem, ut signum crucis expressit, mulier visum recepit.51 Homo ex pago illo, qui olim auditum perdiderat, ad hanc cellulam devotus advenit, pro quo deprecati sunt parentes eius, ut ei manus haec benedicta dignaretur inponere.52 Sed illa indignam se proclamans, per quam Christus operare dignaretur, solo prostrata et quasi ipsa dominicorum pedum vestigia lambens, humiliter pro eo divinam clementiam supplicavit; illaque adhuc solo decumbente, aures surdi apertae sunt, rediitque ad domum propriam, maerore ablato, cum gandio.53 (2.) Hic signis glorificata inter parentes, ne vanae gloriae lapsum incurreret, sancti Martini antestitis basilicam, relicto coniuge cum familia vel omni· domo sua, fideliter expetivit.54 Cumque iter coeptum carperet, venit ad vicum urbis Toronicae cui nomen est Evena, in quo beati Medardi Sessionici confessoris reliquiae contenentur, cuius et vigiliae ea nocte celebrabantur; in quibus illa adtente excubans in orationem, hora debita com reliquo populo ad missarum accessit solemnia.55 Quae dam a sacerdotibus Dei celebrantur, advenit quaedam puella, pusulae malae veneno conflata, proceditque ad pedes eius, dicens: 'Subveni mihi, quia mors iniqua vitam conatur eripere'.56 At illa more solito in oratione prostrata, suggessit pro ea Deo omnium creatori, erectaque signum crucis inposuit.57 Sicque in quattuor partibus vulnus excrepans, puellam, pure decurrente, mors inportuna reliquid.58 Post haec ad basilicam sancti Martini Monegundis beata pervenit, ibique prostrata coram sepulchro, gratias agens, quod tumulum sanctum oculis propriis contemplare meruerat, in cellulam parvulam consistens, cotidie orationi ac ieiuniis vigiliisque vacabat.59 Sed nec ille locus ab eius virtute fuit inglorius.60 Nam viduae cuiusdam filia manus contractas detulit, quae ut exorata signum salutis inposuit, manibus suis digitos puellae contrectare coepit, extensie digitis nervisque directis, volas laxavit incolomes.61 Dum autem haec agerentur, audita vir ille beatae, convocans amicos vicinosque suos, pergit post eam et famareducit ad propria et eam in cellula in qua prius habitaverat intromisit.62 At illa non cessabat ab opere quod consueverat sed exercebatur in ieiuniis obsecrationibusque, ut tandem locum in quo habitare desiderabat possit adquaerere.63 Inchoat iterum iter desideratam, inplorans beati Martini auxilium, ut qui dederat desiderium tribueret et effectum.64 Pervenit ad basilicam, revertitur in cellula illa in qua prius fuerat coromorata; ex hoc perstetit inconcussa nec est amplius a viro quaesita.65 Ibique paucas collegens monachas, cum fide integra et oratione degebat, non sumens panem nisi hordiacium, non vinum nisi parumper in diebus festis, et hoc ipsum nimio latice temperatum; nullum habens stratum feni paleaeque mollimen, nisi tantum illud quod intextis iunci virgulis fieri solet, quas vulgo mattas vocant; hoc superponens formulae, hoc solo supersternens; hoc erat cotidianum scamnum, hoc culcita, hoc plumella, hoc erat stragulum, hoc omnis lectuli necessitudo; sic docens easdem facere quas secum adscivit.66 Ibique in Dei laudibus degens, multis infirmis, oratione facta, salutaria inpertiebat medicamenta.67 (3.) Mulier quaedam filiam euam exhibuit vulneribus plenam, et, ut quidam vocant·, potae haec causa genuerat.68 Tunc illa, facta oratione, salivam ex ore suscipiens, vulnera saeva peruncxit puellamque reddidit sanam, opitulante eius virtute, qui caeci nati oculos sputo formavit.69 Puer vero loci incola maleficium in potione libavit, de quo medificatus, ut adserunt, serpentes generati in interaneis pueri magnam dolorem suis morsibus excitabant, ita ut nulla quiescendi mora vel in modicum momentum indulgeretur.70 Sed neque cibum aut potum capere potest; et ei post diu aliquid accipiebat, protinus reieciebat.71 Qui adductus ad beatam feminam, petiit se eine virtutibus mundari.72 Cumque illa reclamaret, indignam se esse, quae haec agere posit, inplicita precatu parentum, ventrem pueri palpat et palma demulcet; sensitque, ibi anguium venenatorum nequitiam latitare.73 Tunc accepto pampini viridis folio, saliva linivit, fixitque super eum crucis beatae signaculum.74 Quod ponens super alvum iuvenuli, dolore paululum sedato, obdormivit in scamnum, qui olim, doloribus insistentibus, caruerat somnum.75 Post unius vero horae momentum consurgens, ad purgandum ventrem egressus, pestiferae generationis germen effudit, gratiasque referens ancillae Dei, sanus abscessit.76 Alius vero puer paralysi aegritudine contractus, ante eam inter manus dilatus est aliorum, deprecans a beata sanari.77 At illa in oratione prostrata, precem pro eo fudit ad Dominum; consummata vero oratione, consurgens, adprehensam manum pueri, erexit eum, sospitemque abire permisit.78 Mulier erat caeca, quae adducta ad eam, deprecata est, ut ei manus inponeret.79 At illa respondit: 'Quid vobis et mihi, homines Dei? Nonne sanctus Martinus hic habitat, qui cotidie inlustrium virtutum opere refulget? Illuc accedite, ibi obsecramini, ut ipse vos visitare dignetur.80 Nam ego peccatrix quid faciam?' Illa vero in sua petitione perdurans, aiebat: 'Deus per omnes timentes nomen suum cotidie opus exercet egregium; ideoque supplex ad te confugio, cui praestita est Divinitatis gratia curationum.81 Tunc commota Dei famula, luminibus sepultis manus inposuit, statimque reseratis cataractis, mundum late patentem quae· fuerat caeca prospexit.82 Multisque etiam inerguminis ad eam ingressis, ut manus inposuit, fugato hoste nequam, sospitatem restituit; nec morabantur ex his curari, quos ad se sancta permisit accedere.83 (4.) Iam enim tempus vocationis eius adpropinquabat, et defessa corpori solvebatur.84 Quod cum viderent sanctimoniales, quas secum habebat, flebant valde, dicentes: 'Et cui nos, mater sancta, relinques? Vel cui conmendas filias, quas in [hoc] loco pro Dei intuitu congregasti?' At illa parumper lacrimans, ait: pacem 'Sisanctificationemque sequamini, Deus erit protectio vestra, habebitisque sanctum Martinum antestitem pastorem magnum.85 Nam et ego non discedam a vobis, sed invocata adero in medio caritatis vestrae'.86 At illae rogabant, dicentes: 'Venturi sunt multi infirmi ad nos, flagitantes benedictionem a te accipere; et quid faciemus, cum te non viderint esse superstitem? Confusae enim eos foris emittimus, cum tuam faciem non contemplamur.87 Rogamus enim, ut, quia haec ab oculis nostris absconditur, at saltim digneris oleum salemque benedicere, de quo possemus aegrotis benedictionem flagitantibus ministrare'.88 Tunc illa, benedicto oleo ac sale, tradidit eis, qua suscipientes, diligentissime servaverunt.89 Sicque beatissima obiit in pace, et sepulta est in ipsa cellula, multis se in posterum virtutibus repraesentans.90 Nam de memorata benedictione molti post eine transitum aegroti incolomes beneficia sunt experti.91 Bosonis denique diaconi pes unus a pusula mala conflaverat, ita ut gressum facere non valeret, deportatusque ad eius tumulum, orationem fodit.92 Puellae vero accipientes ex oleo memorato, quem sancta reliquerat, posuerunt super pedem eius; extemplo, erumpente vulnere, defluente veneno, sanatus est.93 Caecus quidam adductus ad eius tumulum, in oratione prosternitor.94 Inruente autem sopore, obdormivit, apparuitque ei beata, dicens: 'Indignam quidem me iudico exaequari sanctis, sed tamen unius hic oculi recipies lumen; deinceps autem propera quantotius ad pedes beati Martini et prosternere in conpunctione animi coram eo.95 Ipse enim tibi restituit alterius oculi visionem'.96 Expergefactus homo, unius oculi recepto lumine, abiit quo iussio inpulit imperantis; ibique iterum obsecrans beati confessoris virtute, depulsa caeci oculi nocte, videns abscessit.97 Mutus etiam ad hoc beatae tumulum prostratus occubuit, qui in tantum fide conpunctus est, ut rivis lacrimarum cellulae inficeret pavimentum.98 Qui consurgens, absoluta lingua virtute divina, regressus est.99 Alius denique mutus veniens, in oratione decumbens, corde tantum inplorabat et non voce solubili beatae feminae auxilium, in cuius ore de memorata benedictione parte infusa, erumpente sanguine mixto cum pure, vocis officium meruit adipisci.100 Frigoriticus accedens ad hoc monumentum, pallam tegentem attegit, restincta contagionis febre, convaluit.101 Contractus vero Marcus nomine manibus deportatus aliorum ad sepulchrum beatae, [ibi] orationem diutissime fodit.102 Hora autem nona pedibus propriis stetit, domique regressus est.103 Leodinus puer cum in valitudine gravi inruens quarto aegrotaret mense et solum gressum, verum etiam ciborum usum, noninsistente febre nimia, perdidisset, ad eius deportatus sepulchrum praemortuus, accepta salute, surrexit e tumulo redivivus.104 Quid de frigoriticis reliquis loquar, cum plerisque hoc fuit beneficium remedii, cum pallam tumuli sunt fideliter osculati? Quid etiam de inerguminis? Qui adducti ad cellulam beatae, com limen sanctam fuerint ingressi, integrae menti restituuntur; nec moratur larva egredi e corpore, cum sanctae huius senserit adesse virtutem, operante hoc domino nostro Iesu Christo, qui timentibus nomen suum praemia largitur aeterna.105 [FINIT DE SANCTAE MONEGUNDAE VIRTUTIBUS].
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.108v
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , XVII. INCIPIT DE SANCTO NICETIO TREVERORUM EPISCOPO. <<< >>> XX. INCIPIT DE SANCTO LEOBARDO RECLAUSO.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVIII. INCIPIT DE URSO ET LEOBATIO ABBATIBUS.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik