monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVII. INCIPIT DE SANCTO NICETIO TREVERORUM EPISCOPO.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , XVI. INCIPIT DE SANCTO VENANTIO ABBATE. <<< >>> XVIII. INCIPIT DE URSO ET LEOBATIO ABBATIBUS.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI..., XVII. INCIPIT DE SANCTO NICETIO TREVERORUM EPISCOPO.
1 Si fides dictis adhibetur, relatoribus sacrorum operum pro fidei merito fideliter arbitror esse credendum, quia non omnia quae in scripturis leguntur obtutibus propriis cerni potuerunt: sed quaedam ipsius scripturae relatione firmata, quaedam aliorum auctorum testimonio conprobata, quaedam vero proprii intuitus auctoritate creduntur.2 Sed sunt, quod peius est, qui perverse sensu, ut scripta non credunt, ita testificata reprehendunt, visa vero tamquam conficta fastidiunt; non habentes illud in sua credulitate, quod Thomas apostolus gestabat in corde, dicens: Nisi videro, non credam.3 Sed iste, ut vidit, statim credidit.4 Beati quidem qui non viderunt et crediderunt.5 Nam, ut diximus, multi videntes non modo non credunt, verum etiam a pectoribus ipsa radicitus credulitatis fundamenta conantur evellere.6 Unde et ego aliqua de sancti Niceti Treverici sacerdotis virtutibus, virilitate, magnanimitate, sanctitate scripturus, reprehendi ab aliquibus vereor, dicentibus mihi: 'Tu cum sis iunior, quomodo seniorum gesta poteris scire, [aut] qualiter ad te eorum facta venerunt? Nempe non aliud nisi conficta a te haec quae scripta sunt decernuntur'.7 Qua de causa relatorem huius operis in medio ponere est necesse, ut hi qui veritati derogant confundantur.8 Noverint igitur, a beato Aridio abbate urbis Lemovicinae, qui ab ipso Nicetio antestite enutritus et clericatus ordinem sortitus est, haec quae subiecta sunt me audisse; quem in hoc non credo fefellisse, cum per eum Deus eo tempore, quando mihi ista retulit, et caecorum oculos inluminavit et paralyticis gressum praestitit et inerguminos·, eiectis daemonibus, sanae menti restituit.9 Nec credendum est, eum mendacii nube obumbrari posse, quem Deus saepius ab imbrium nube obtectum ita protexit, ut, imbutis sociis, hic nulla stillarum cadentium infusione madesceret.10 Denique, si de tali relatore dubitatur, de beneficiis Dei diffiditur.11 Aiebat ergo memoratus sacerdos de antedicto antestite: 'Multa quidem, dulcissime frater, de sancto Nicetio bonorum virorum testimonio divulgatum cognovi, sed plurima oculis propriis inspexi vel etiam ab eo vix elicita cognovi'.12 Et cum mihi quaepiam de his quae per illum Deus operatus est explanaret, non coturno iactantiae tumescebat, sed conpunctus corde cum lacrimis aiebat: 'Ideo tibi haec, fili carissime, pandere videor, ut et tu, cum summa conversans innocentia cordis, similia mediteris.13 Non enim ad excelsa virtutum Dei contendere quis poterit, nisi fuerit innocens manibus et mundo corde, sicut canna Davitici carminis canit'.14 Haec ergo de eo praefatus relator exorsus est.15 (1.) Igitur sanctus Nicetius episcopus ab ipso ortus sui tempore clericus designatus est.16 Nam cum partu fuisset effusus, omne caput eius, ut est consuetudo nascentium infantum, a capillis nudum cernebatur, in circuitu vero modicorum pilorum ordo apparuit, ut putares, ab eisdem coronam clerici fuisse signatam.17 Exinde studiosissimis enutritis parentibus, litteris institutus, abbati cuidam in monasterio conmendatur, in quo loco ita se devotum Deo exhibuit, ut, migrante abbate, ipse succederet Iam vero adsumpto abbatis officio, tantum se talemque ad instructionem atque districtionem fratrum exhibuit, ut non modo agere, verum etiam nulli liceret aliquid vel loqui perverse, dicens: 'Cavenda est scurilitas, dilectissimi, et omne verbum otiosum, ut, sicut corpus omne purum exhibere debemus Deo, ita etiam et os non ad aliud aperire nisi ad laudem Dei; quia tria sunt, in quibus genus dilabitur humanum.18 Aut enim cogitat, aut loquitur, aut agit.19 Ergo vos, dilectissimi, oportet vitare scurilitatem, maliciam et omne opus pessimum'.20 Multa et alia exhortabatur fratres, ut eos dignos Domino exhiberet ac mundos.21 Venerabatur autem cum et rex Theodoricus magno honore, eo quod saepius vitia eius nudaret, ac crimina castigatus emendatior redderetur; et ob hanc gratiam, decedente Trevericae urbis sacerdote, eum ad episcopatum iussit arcessi.22 Cumque dato consensu populi ac decreto regis ad ordinandum a viris summo cum rege honore praeditis adducebatur.23 Verumtamen cum propinqui ad urbem, cadente sole, fixis tentoriis, mansionem pararent, illi confestim laxatis equitibus per segites pauperum dimiserunt.24 Quod cernens beatus Nicetius, misericordia motus, ait: 'Expellite quantotius equos vestros a segite pauperis, alioquin removeam vos a communione mea'.25 At illi indignantes dixerunt: 'Quaenam est haec causa, quam loqueris? Adhuc enim episcopalem apicem non es adeptus, et iam excommunionem minaris?' Et ille: 'Vere', inquid, 'dico vobis, quia distinavit rex, ut me evulsum a monasterio huic oneri consecrari iuberet.26 Fiet quidem voluntas Dei, nam regis' voluntas in Omnibus malis, me obsistente, non adimplebitur'.27 Tunc cursu rapido abiens, eiecit equos a segite; et sic cum admiratione hominum illorum ad urbem deductus est.28 Non enim honorabat personam potentis, sed Deum tantum et in corde et in operibus metuebat.29 Inpositus itaque in cathedra, dum lectionum seriem auscultaret, sensit nescio quid gravi super cervicem suam.30 Cumque bis aut tertio manum clam ad temptandum iniecisset, nullius rei causa invenire potuit, quae hoc pondus inferret; divertensque caput ad dexteram et laevam, odoratus est odorem suavitatis, intellexitque, hoc onus esse sacerdotii ipsius dignitatem.31 (2.) Adsumpto vero episcopatu, tam terribilem se praebuit omnibus, si Dei mandata non servarent, inminere mortem proximam, voce praeconia testaretur.32 Quibus de causis pauca loqui placet ad roborandam sacerdotum censuram vel ad instructionem populi sive etiam ad ipsorum regum praesentium emendationem.33 Nam cum, Theodorico decedente, Theodoberthus ·, nlius eius, regnnm ambisset ac multa iniqueb exerceret, et ab eodem plerumque corriperetur, cur vel ipse perpetraret vel perpetrantes non argueret, advenit dies dominicus.34 Et ecce rex cum his qui ab hoc sacerdote communioni abesse iussi fuerant eclesiam est ingressus.35 Lectis igitur lectionibus, quas canon sancxit antiquus, oblatis muneribus super altare Dei, ait sacerdos: 'Non hic hodie missarum solemnia consummabuntur, nisi communione privati prius abscedant'.36 Haec rege renitente, subito exclamat unus de populo, arreptus a daemone puer iuvenis, coepitque voce valida inter supplicia torturae suae et sancti virtutes et regis crimina confiteri.37 Dicebatque episcopum castum, regem adulterum; hunc timore Christi humilem, illum gloria regni superbum; istum sacerdotio inpollutum a Deo in posterum praeferendum, hunc ab auctore sceleris sui velociter elidendum.38 Cumque rex timore concussus peteret, ut hic inerguminus ab eclesia eiceretur, dixit episcopus: 'Prius illi qui [te] secuti sunt, id est incesti, homicidae, adulteri, ab hac eclesia extrudantur, et hunc Deus silere iubebit'.39 Et statim rex iussit omnes hos qui sacerdotis sententia damnati fuerant egredi ab eclesia.40 Quibus expulsis, iussit sacerdos daemoniacum foris extrahi.41 Sed cum, adprehensam columnam, evelli a decim viris non possit, sanctus Dei sub vestimento suo propter iactantiam faciens crucem Christi e contra, daemonem relaxari praecepit.42 Qui protinus corruens cum his qui eum trahere nitebantur, post paululum sanus erectus est.43 Deinde post acta solemnia requesitus, numquam repperiri potuit, nec ullus scivit, unde venerit vel quo abierit.44 Conicebatur tamen a plurimis, eum a Deo missum, qui regis sacerdotisque opera non taceret.45 Unde factum est, ut, sacerdote orante, rex mitior fieret, pastor a Domino remunerandus digne prophetiticum illud audiret, quia: Qui reddiderit pretiosum de vili, tamquam ot meum erit.46 Cotidie autem praedicabat sacerdos populis, denudans crimina singulorum et pro remissione deprecans assidue confitentam.47 Unde adversue eum saepius odii virus exarsit, quod tam veraciter multorum facinora publicaret.48 Nam plerumque se persecutoribus altro obtulit et gladio exserto cervicem praebuit, sed nocere eum Dominus non permisit; voluit enim pro iustitia mori, ei persecutor fuisset infestior.49 Agebat enim: 'Libenter moriar pro iustitia'.50 Sed et Chlotharium regem pro iniustis operibus saepius excommunicavit, exiliumque minitanti numquam est territus.51 (3.) Quodam vero tempore cum iam ad exilium ductus, episcopis reliquis, qui adulatores regis effecti fuerant, removeretur, atque a suis omnibus derelictus, uni diacono, qui adhuc perstabat in fide, ait: 'Quid tu nunc agis? Quare non sequeris fratres tuos, ut eas quo volueris, sicut illi fecerunt?' Qoi ait: 'Vivit dominus Deus meus, quia usquequo spiritus meus infra hos [mortales] artus contentus fuerit, numquam te derelinquam'.52 Et ille: 'Quia', inqnit, 'haec dixisti, dibi dicam, quae Domino revelante cognovi.53 Gras enim in hac hora et honorem recipio et eclesiae meae restituor.54 Hi autem qui me reliquerunt cum magno pudore ad me confugiunt'.55 Praestolabatur enim diaconus rem promissam attonitus, quod postea est expertus.56 Inluciscente autem die crastina, subito advenit legatus Sigiberti regis cum litteris, nuntians, regem Chlotharium esse defunctum, seque regnum debitum cum episcopi caritate debere percipere.57 Haec ille audiens, ad eclesiam regressus, potestati restituitur, confusisque his a quibus derelictus fuerat, omnes in caritate recepit.58 Iam vero, quam fortis fuerit ad praedicandum, quam terribilis ad arguendum, quam constane ad sustenendum, quam prudens ad docendum, quis evolvere queat? Unus enim ei semper erat rigor in prosperis et adversis; nec minitantem timuit, nec a blandiente dilusus est.59 Nam vere, ut agebat relator ille memoratus, parum fuit, quod iuxta Paulum apostolum non fuisset iniuriatus: Periculis fluminum, periculis latronum, periculis in civitate,et reliqua.60 Nam quadam die, dum Mosellam fluvium periculis in falsis fratribus, navigio transnataret, inter pilas pontis fluctuum actus inpulsu, palmis tantum pilae adhaesit, pede contenens navem, et sic ab intuentibus iam ad dimersionem paratus erutus est, quod non sine temptatoris insidia haec pertulisse ferebat.61 Sed et ipse auctor criminis plerumque se obtutibus eius quasi nociturus ostendit.62 Denique dum quadam die iter ageret, descendens ab equo, inter vepres condensas ventris purgandi gratia est ingressus.63 Et ecce adstetit ei umbra teterrima, statu procera, crassitudine valida, colore tetra, oculorum scintillantium inmensitate in modum tauri petulantis habebat, ore patulo quasi ad deglutiendum virum Dei parata.64 At ille facto signo crucis econtra, in modum fumi ascendentis evanuit.65 Quod non ambigitur, ipsum ei sceleris principem fuisse monstratum.66 (4.) In ieiuniis enim valde, ut diximus, fortis erat.67 Nam, ceteris reficientibus, saepe ipse, contecto capite a cucullo, ne agnosceretur in publico, cum uno tantum puero sanctorum basilicas circuibat.68 Sed et curationum gratia data est ei a Deo.69 Dam autem haec in illo, ut supra diximus, habitu sanctorum habitacula circuiret, ad templum sancti Maximini antestitis accessit, in cuius atrium post multas debaccationes tres inergumini praessi sopore quiescebant.70 Cernensque eos somno deditos, fecit signum crucis econtra; statimque expergefacti, elevantes in sublimi voces, dato impetu ad vomitum, emundati sont.71 Cum autem lues inguinaria Trevericum populum· in circuitu civitatis valde vastaret, et sacerdos Dei pro ovibus conmissis Domini misericordiam inploraret assidue, factus est sonus de nocte magnus tamquam tonitruum validum super pontem amnis, ita ut putaretur urbs ipsa dehiscere.72 Cumque omnis populus exterritus in lectulis resedisset, letifero eis interitum operiens, audita est in medio rumoris vox una ceteris clarior, dicens: 'Et quid hic, o socii, faciemus? Ad unam enim portam Eucharius sacerdos observat, ad aliam Maximinus excubat, in medio versatur Nicetius; nihil hic ultra praevalere possumus, nisi sinamus hanc urbem eorum tuitioni'.73 Haec voce audita, statim morbus quievit, nullusque ab eo ultra defunctus est.74 Unde non ambigitur, virtutem memorati antestitis fuisse defensam.75 Invitatus autem quodam tempore sacerdos a rege, dicit suis: 'Quaerite nobis piscium multitudinem in abundantiam, ut euntes ad occursum regis, et nostrum expleatur opus, et amicis ministretur affatim'.76 Dixeruntque ei: 'Lapsus enim noster, in quo pisces decidere soliti sunt, prorsus desertus habetur; sed et materiae ipsae de locis suis amnis impetu evulsae noscuntur.77 Non est enim, qualiter iussio vestra adimpleatur, dum non est in prumptu, qualiter capiantur quae praecipis'.78 Et ille haec audiens, ingressus in cellulam suam, vocavit puerum et ait: 'Vade et dic cocorum praeposito, ut exhibeat pisces ab amne'.79 Qui iussa referens, derisus est ab homine.80 Reversoque ait sacerdos: 'Scio, quia locutus es ea quac praecepi, sed audire noluerunt.81 Vade et dic eis, ut eant'.82 Cumque bis aut tertio hanc ordinationem dure susciperent, commoti tandem abierunt ad lapsum, aspicientesque invenerunt cum ita refertum piscibus, ut decim viri quae reppererant vix exhibere potuissent.83 Ostendebat enim ei virtus divina saepius quae ei· oportuna erant.84 (5.) Sed nec hoc silere putavi, quod eidem de regibus Francorum a Domino sit ostensum.85 Vidit enim in visu noctis turrem magnam, tanta celsitudine praeditam, ut polo propinqua suspiceretur, habentem fenestras multas, Dominumque stantem super cacumen eius et angelos Dei per speculas illas positos.86 Unus autem ex his tenebat librum magnum in manu, dicens: 'Tantum temporis rex ille et ille victurus est in saeculo'.87 Nominavitque omnes viritim, vel qui eo tempore erant vel deinceps nati sunt; dixitque et qualitatem regni et quantitatem vitae eorum.88 Sed post uniuscuiusque nomen semper 'Amen' ceteri angeli respondebant.89 Sicque de his in posterum est impletum, sicut sanctus per praefatam revelationem adnuntiavit.90 Regressus autem a rege evectu navali, obdormivit.91 Et ecce commotus vento fluvius coepit fluctus in excelsa porrigere, ita ut putaretur navis ipsa dimergi.92 Sacerdos autem, ut praefati sumus, dormiens somnum nescio quem, ut plerumque dormientibus evenit, quasi ab aliquo obpraessus dabat.93 Excitatus quoque a suis, facto signo crucis super aquas, cessavit procella.94 Deinde suspirans crebrius, interrogatus a suis est, quid vidisset.95 Qui ait: 'Silere quidem decreveram, sed tamen dicam.96 Vidi enim me quasi per universum orbem retia ad capiendum extendere, et nullus erat adiutor meus, nisi tantum hic puer Aridius'.97 Et merito eum Dominus retificem ostendere voluit, qui cotidie populos ad divinum ofticium capiebat.98 Venit autem ad eum homo quidam, caesariem barbamque prolixam efferens, prostratusque ad pedes eius, ait: 'Ego sum, domine, qui in maris periculo positus, tuo adiutorio sum salvatus'.99 At ille obiurgans hominem, cur de eo laudationis huius proferret gloriam, ait: 'Dic, qualiter te Deus ab hac necessitate eripuit; nam virtus mea nulli iuvare potest'.100 Qui ait: 'Nuperrimo tempore cum navem ascendens Italiam peterem, multitudo paganorum mecum ingressa est, inter quos et ego tantum solus eram inter illam rusticorum multitudinem christianus.101 Orta autem tempestate, coepi invocare nomen Domini atque, ut me intercessio tua eriperet, flagitare.102 Pagani vero invocabant deos suos, et ille Iovem, iste Mercurium proclamabat, alius Minervae, alius Veneris auxilium flagitabat.103 Cumque iam in discrimine mortis essemus, aio ad eos: „[Nolite], o viri, nolite hos invocare, non sunt enim dii isti, sed daemones.104 Nam si vultis de praesenti interitu erui, invocate sanctum Nicetium, ut ipse obteneat: cum Domini misericordia vos salvari".105 Cumque una voce elevata in huiuscemodi clamore dixissent: „Deus Niceti, eripe nos", protenus mare mitigatum est, ceciditque ventus, ac sole reducto, in quo voluntas nostra fuit navis accessit.106 Ego autem vovi, ne prius comam capitis tonderem, quam tuis obtutibus praesentarer'.107 Tunc iussu episcopi tonsoratus homo Arvernum adiit, unde se esse confessus est.108 Innumera sunt enim, quae de hoc viro relata a memorato abbate cognovimus, sed finire iam libellum puto.109 (6.) Cum autem propinquum transitu tempus migrationis suae cognovisset, fratribus retulit, dicens: 'Vidi Paulum apostolum cum Iohanne baptista invitantem me ad requiem sempiternam atque exhibentem mihi coronam caelestibus margaretis ornatam, ac dicentibus mihi viris: „Talibus enim speciebus perfrueris [nobiscum] in regno Dei".110 Haec quibusdam fidelibus referens, post paucos dies modica febre pulsatus, spiritum praemisit ad Dominum, sepultusque est in basilicam sancti Maximini antestitis, cuius nunc tumulum plerumque divinis virtutibus inlustratur.111 EXPLICIT.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.106r
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , XVI. INCIPIT DE SANCTO VENANTIO ABBATE. <<< >>> XVIII. INCIPIT DE URSO ET LEOBATIO ABBATIBUS.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVII. INCIPIT DE SANCTO NICETIO TREVERORUM EPISCOPO.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik