monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVI. INCIPIT DE SANCTO VENANTIO ABBATE.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , XV. INCIPIT DE SANCTO SENOCH ABBATE. <<<     >>> XVII. INCIPIT DE SANCTO NICETIO TREVERORUM EPISCOPO.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI..., XVI. INCIPIT DE SANCTO VENANTIO ABBATE.

1 Solitarium atque multiplex donum eclesiis populisque terriginis caelestis potentia praestat, cum largitur iugiter saeculo non modo peccatorum suffragatores, verum etiam vitae doctores aeternae; quod unicum cernitur, dum a magestate divina tribuitur multiplex, quia cunctis qui expetere voluerint affluenter indulgetur iuxta illud: et reliqua.2 Unde vigilanter incessanterque debet investigare Petite et accipietis, mens humana sanctorum vitam, ut hoc provocata studio, accensa exemplo, ad ea semper extendatur quae Deo novit esse acceptabilia, ut ab ipso vel mereatur erui vel possit audiri.3 Haec autem ab eius maiestate quaerebant sancti percipere, poscentes iugiter, ut ipse insinuaret cordi, ipse perficeret in opere, ipse loqueretur in ore; quo facilius purgata mens cogitatione, eloquio, actione, cogitaret sancta, loqueretur iusta, operaretur honesta.4 Unde factum est, ut, dum in his quae Divinitati sunt placita famulabantur, obtenerent, remitti sibi peccati debitum, eruerentur a caeni sordentis contagio, caeleste pro meritis invitarentur ad regnum.5 Ponebant etiam et praecessorum exempla ante oculos suos atque omnipotentem Dominum pro eorum affectibus conlaudabant, quorum, ut diximus, exempla sequi meditabantur.6 Unde et nos in praeconio devoti Deo famuli Venanti abbatis effari nitentes, Divinitati potius dona sua referimus, quia dextera eius manifestum est effecisse quod sanctis constitit operasse, deprecantes, ut aperiat os muti ad publicanda opera antestitis sui; quia, sicut esse nos recognoecimus scientia tenues, ita novimus conscientia peccatores.7 (1.) Igitur sanctus Venantius Biturigi territurii incola fuit, parentibus secundum saeculi dignitatem ingenuis atque catholicis.8 Qui dum esset iuvenili aetate florens, a parentibus sponsali vinculo obligatur.9 Cumque, ut aetati huic convenit, amori se puellari praestaret affabilem et cum poculis frequentibus etiam calciamenta deferret, contigit, ad urbem Toronicam, Domino inspirante, veniret.10 Erat enim tunc temporis monasterium basilicae sancti Martini propinquum, in quo Silvinus abba gregem Deo devotum regulari sceptro regebat.11 Ad hoc vir iste devotus accedens virtutesque cernens beati Martini, ait infra se: 'Ut conitio, melius est servire inpollutum Christo, quam per copulam nuptialem contagio involvi mundano.12 Relinquam sponsem territurii Biturigi et adnectar catholicae per fidem eclesiae, ut quae credo corde etiam opere merear effectui condonare'.13 Haec intra se volvens, advenit ad antedictum abbatem, provolutusque ad pedes eius, quid intimo corde gereret, cum lacrimis patefecit.14 At ille gratias agens Deo pro fide pueri, addita etiam praedicatione sacerdotali, iuvenem totondit et gregi monasteriali adscivit.15 Ex hoc se in humilitate fratribus exhibens, caritatem cum omnibus diligens, in tanto sanctitatis apice evectus adseritur, ut ab omnibus tamquam parens proximus summo studio coleretur.16 Unde factum est, ut, decedente abbate iam dicti monasterii, ipse in loco abbatis, elegentibus fratribus, substitueretur.17 (2. Denique quadam dominica ad missarum celebranda solemnia invitatur, dixitque fratribus: 'Iam enim oculi mei caligine obteguntur, nec possum libellum aspicere.18 Presbitero enim haec alteri agenda mandate'.19 Dicente igitur presbitero, ipse proximus adstetit, ventumque est, ut sanctum munus iuxta morem catholicum, signo crucis superposito, benediceretur.20 At ille intuitus, vidit quasi ad fenestram absidae scalam positam et quasi descendentem per eam virum senem, clericati honore venerabilem atque oblatum altario sacrificium dextera extensa benedicentem.21 Haec enim agebantur in basilica sancti Martini, quod nullus videre meruit nisi ipse tantum; reliqui vero cur non viderint, ignoramus.22 Ipse tamen deinceps fratribus retulit, nec enim est dubium, haec fideli famulo Dominum demonstrasse, cui etiam dignatus est arcanorum secreta caelestium revelare.23 Nam idem dum de basilicis sanctorum die dominica, expleta oratione, reverteretur, super bacellum sustentatus, in medio [beati] confessoris atrio, erectis auribus oculisque ad caelum diutisstme adtentis, stetit inmobilis.24 Deinde motus a loco, coepit dare gemitus ac suspiria longa producere.25 Interrogatusque a suis, quid hoc esset, aut, si aliquid divinum fuisset intuitus, enarraret, respondit: 'Vae nobis inertibus et pigris! Ecce iam in caelo missarum solemnia expediuntur, et nos eignes nec inchoare coepimus huius misterii sacramentum.26 Vere', inquid, 'dico vobis, quod ego audivi voces angelorum in caelis „Sanctus" in lande Domini proclamantes'.27 Et dicto citius in monasterio missarum solemnia iussit expleri.28 Sed nec illud praeteribo, quod quadam vice, dum iuxta consuetudinem, ut supra diximus, de basilicis, quas orationis gratia adierat, repedaret, et in basilica ad missas dominicae orationis verbi decantarentur, cum illi dixerunt: audivit e tumulo Libera nos a malo, cuiusdam vocem dicentem similiter: Quod non sine perfectionis merito Libera nos a malo.29 censetur, ut haec meruisset audire.30 Sed et ad Paasivi presbiteri tumulum veniens, et qualiter eius meriti et quantitatem refrigerii, ipso docente, cognovit.31 (3.) Et licet haec magna sint, ad illam tamen sanitatum gratiam, quam per eum Dominus infirmis protulit, libet accedere.32 Non enim ambigitur, quod per eum, sicut supra diximus, operata sit dextera Dei, cui ista quae memoravimus tanti habuit revelare.33 Puerulus enim quidam Paulus nomine crurum poplitumque gravi dolore vexatus, sanctum adiit, prostratasque genibus eius, exorare coepit, ut ei medicinam oratione sua a Domini misericordia obteneat inpertiri.34 Qui protinus, oratione facta, cum oleo benedicto palpata membra infirmi super lectulum suum requiescere fecit.35 Quo paululum quiescente, post unius horae curriculum surgere iubet.36 Qui consurgens, sanos matri suae sancti est manibus restitutus.37 Faretri cuiusdam servus infensus domino huius sacerdotis Oratorium expetivit; sed ille elatus superbia, absente beato viro, servum abstrahit caeciditque.38 Sed mox a febre correptus, spiritum exalavit.39 Quartanarum tertianarumve vel reliquarum accentus febrium, oratione facta, saepius mitigavit.40 Venenum malae pusulae, inposito salutari· signo restinxit, obsessos daemonibus, invocato Trinitatis nomine, emundavit.41 Nara et ipsis daemonibus saepius inpulsatus est, sed victor in certamine perstitit.42 Nam surgente eo quadam nocte de stratu suo ad reddendum officium, vidit duos arietes magnos suis foribus adsistentes, quasi praestolantes adventum eius.43 Quo viso, furibundi ad eum cum impetu valido diregunt.44 At ille signum crucis opponens, illis evaniscentibus, absque metu oratorium est ingressus.45 Alia nocte regressus ab oratorio, invenit cellulam suam plenam daemoniis, dixitque eis: 'Unde venitis?' A Roma', aiunt, 'hesterna die egressi, ad hunc locum accessimus'.46 Quibus ille: 'Abscedite', inquit, 'detestabiles et nolite accedere ad locum in quo nomen Domini invocatur'.47 Haec eo dicente, sicut fumus evanuerunt.48 (4.) Hic et talibus virtutum magnarum gratia pollens, impleto vitae praesentis curriculo, vitam percepturus aeternam, emicuit saeculo, cuius beatum sepulchrum miraculorum inlustrium effectu plerumque redditur gloriosum.49 Mascarpionis servi ipsius monasterii mentem iniquus daemon obsederat; qui per trium annorum curriculo inerguminus factus, ad sepolchrum beati viri debacans, Landem eius est, ut credimus, oratione, eiecto daemone, expurgatus, multos deinceps mente integra vivens annos.50 Iuliani coniux quartanae febris accensu laborans, ut sepulchrum beati viri attigit, conpraesso ardore ac tremore corporali, sanata discessit.51 Simili sorte et Baudimundi uxor ab hac febre laborabat; sed ubi ad lectulum sancti viri prostrata fudit orationem, mox incolomitate restituta convaluit.52 Malta quidem et alia de eo audivimus, sed sufficere haec ad credulitatem catholicorum quae scripta sont arbitramur.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.105r

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , XV. INCIPIT DE SANCTO SENOCH ABBATE. <<<     >>> XVII. INCIPIT DE SANCTO NICETIO TREVERORUM EPISCOPO.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVI. INCIPIT DE SANCTO VENANTIO ABBATE.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik