monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XV. INCIPIT DE SANCTO SENOCH ABBATE.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , XIV. INCIPIT DE SANCTO MARTIO ABBATE. <<<     >>> XVI. INCIPIT DE SANCTO VENANTIO ABBATE.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI..., XV. INCIPIT DE SANCTO SENOCH ABBATE.

1 dicit eclesiastes, Verumne est ergo, Vanitas vanitantium, omnia vanitas. 2 quia omnia quae geruntur in mundo cuncta sint vanitas? Unde agitur, ut sanctos Dei, quos nullus libidinum aestus exussit, nullus concupiscentiae exagitavit stimulus, quos nullum luxoriae caenum nec in ipsa, ut ita dicam, cogitatione temptavit, aestu temptatoris elati, visi sunt sibi esse iustissimi, et ob hoc iactantiae coturnosae perflati supercilio, saepius corruerunt.3 Factumque est ita, ut, quos non valuit maiorum criminum gladius trucidare, levis vanitatis fumus addictos facile pessumdaret, sicut et ipse ille de quo nunc nobis sermo futurus est, cum multis virtutibus floruisset, pene in illo arrogantiae baratro obrutus occubuit, si eum non exhortatio fratrum fidelium attenta recuperasset.4 (1.) Igitur beatissimus Senoch genere Theifalus Pectavi pagi, quem Theifaliam vocant, oriundus fait, et conversus ad Dominum clericusque factus, monasterium sibi instituit.5 Repperit enim infra territurii Turonici terminum parietes antiquos, quos erudirans a ruinis, habitationes dignas aptavit.6 Repperitque ibi oratorium, in quo ferebatur celebre nostrum orasse Martinum.7 Quod diligenti cura conpositum, erecto altari loculumque in eo ad recipiendas sanctorum reliquias praeparatum, ad benedicendum invitat episcopum.8 Adfuit tunc Eufronius beatus episcopus, qui, consecratum altare, eum diaconatus honori donavit.9 Celebratis igitur missis, cum capsula reliquiarum in loculo cupirent collocare, extetit capsa prolixior nec recipere in loculum poterat.10 Tunc prostratus diaconus cum ipso sacerdote pronus ad orationem, lacrimis precibus mixtas effudit, obtenuitque petita.11 Mirum dictu! Ita enim loculum divinitus amplificatum capsulaque constricta est, ut in eo spatiosissime non eine admiratione reciperet.12 In hoc loco, collectis tribus monachis, Domino assidue serviebat et in primis artum vitae tramitem incedebat, exiguosque cibos, tenues potiones utens.13 Diebus autem quadragesimae sanctae addebatur augmentum abstenentiae ciborum diminutione.14 Nam aesus illi panis tantum hordeacius erat et aqua, de utrisque elementis libras singulas per dies singulos sumens.15 Rigorem vero hiemis sine ullo pedum tegumen contentus, manibusque ac pedibus sive collo ferrea catena revinctus.16 Dehinc a fratrum contemplatione demotus, solitariae se reclusit in cellula, orans assidue atque in vigiliis et orationibus die noctuque sine ambiguitate perdurans.17 Conferebat ei devotio fidelium plerumque pecuniam, sed non eam in abditis loculis, sed in pauperum marsupiis condebat, illud dominici eloquii oraculum saepe commemorans: Nolite thesaurizare vobis thesaurum super terram, quia, ubi fuerit thesaurus tuus,illic Dabat enim hic quae accipiebat pro Dei intuita in diversis erit et eor tuum.18 necessitatibus indigentum.19 Unde factam est, ut in vita sua de his amplius quam ducentos a nexu servitutis debitique onere sublevasset.20 (2.) Cum autem nos in Toronico venissemus, egressos est de cellula, venitque ad inquirendos nos, salutatisque ac deosculatis, regressus est iterum.21 Erat enim, ut diximus, valde abstenens, sanans infirmitantum languores; sed ut de abstenentia sanctitas, ita de sanctitate vanitas coepit obrepere.22 Nam egressus de cellula, iactantia coturnosa ad requerendos visitandosque parentes in pago Pectavensi, cui supra meminimus, abiit.23 Regressusque, tumidus arrogantia sibi soll placere nitebatur; sed obiurgatus a nobis, et accepta ratione, quod superbi longe fiant a regno Dei, ita se purgatus iactantia humilem reddidit, ut nulla in eum penitus radix superbiae remansisset; ita ut ipse profiteretur, dicens: 'Vera nunc esse cognovi, quae beatus apostolus sacri oris contestatur eloquio: Sed cum per eum Qui gloriatur in Domino glorietur'.24 Dominue super infirmos multas faceret virtutes·, et ille ita se dixit includere, ut numquam humanis aspectibus appareret, consilium suasimus, ut non se perpetuo in hac conclusione constringeret, nisi in illis tantum dumtaxat diebus, qui inter depositionem sancti Martini ac dominici natalis solemnitatem habentur, vel in illis similiter quadraginta, quos ante paschalia festa in summa duci abstenentia, patrum sancxit auctoritas, reliquis vero diebus infirmorum gratia populis se praeberet.25 Audito enim consilio nostro, libenter quae dicta sunt accepit implevitque sine ambiguitate.26 (3.) Denique, quia de conversatione eius pauca prolocuti sumus, ad virtutes, quae per illum medicabilis divinae potentiae dextera operari dignata est, accedamus.27 Caecus quidam Popusitus nomine ad cum venit.28 Erat enim tunc beatus Senoch iam presbiter ordinatus.29 Qui dum aliquid alimenti postulat, tactos a sancti sacerdotis manu oculos, ut signum salutare meruit, protinus visum recepi.30 Alius quoque Pectavensis puer huiuscemodi morbo laborans, audita confessoris huius opera, pro luminis perditi receptione precatur.31 Nec moratur ille, sed, invocato Christi nomine, crucem oculis caecis inponit, statimque defluente rivo sanguinis, lux intravit, ac post viginti· annorum curricula orbatae fronti geminorum siderum iubar inclaruit.32 Duo pueri, membris Omnibus debiles et in modum spherae in rotunditate contracti, eius conspectibus sunt delati.33 Quibus inposids manibus, redintegratis artubus, unius horae momento utrumque reddidit absolutum.34 Geminavitque deinde geminae virtutis beneficium.35 Puer cum puella coram eo contractis manibus adsteterunt Erst enim tunc mediam paschalis festum solemnitatis.36 Cumque pro suae directionis medellam Dei famulo supplicarent, et ille pro ea quae ad eclesiam convenerat populi frequentia haec agenda differret, indignum se clamitans, per quem Deos infirmis praebere beneficia dignaretor: supplicantibus cunctis, manus eorum suis suscepit in manibus; quibus adtrectatis, directis digitis, sanos abscedere iubet.37 Sic et Benaia – hoc enim erat nomen mulieris – oculos deferens clausos, tactu salutaris dexterae benedicta, inluminata discessit.38 Sed nec illud occuli puto, quod saepius eius oratio virus serpentium exinanire obtenuit.39 Duo igitur tumidi morsu hydri eius pedibus prosternuntur, deprecantes, ut virus, quod dens malae bestiae artubus moribundis iniecit, sua virtute discuteret.40 At ille orationem fudit ad Dominum, dicens: 'Domine Iesu Christe, qui in principio cuncta mundi elementa creasti et serpentem illum humanis dignitatibus aemulum sub maledicto esse sancxisti, tu depelle ab his famulis tuis veneni huius malum, ut non angues de his, sed hii de angue valeant triumphare'.41 Haec autem cum dixisset, palpavit omnem conpagem corporis eorum, statimque conpresso [omni] tumore, virus mortiferum nocendi perdidit vires.42 Dies dominicae resurrectionis advenerat, et homo quidam, dam ad eclesiam pergeret, vidit pecorum multitudinem suam segetem depascentem, ingemuitque et ait: 'Vae mihi, quia annualis mei laboris opera ita deperit, ut nihil prorsus ex ea remaneat'.43 Et accepta secure, amputatis ramis, aditum saepis claudere coepit, confestimque contracta manus invita retenuit, qaod voluntariae conprehendit Dolore etiam instigante, ad sanctum confessorem maestus accessit, trahens post se ramum, quem manu constrinxerat, narravitque omnia, sicut gesta erant.44 Tunc ille, oleo benedictione sanctificato, manum manu perunguens, abstracto ramo, restituit.45 Sed et deinceps multos a serpentium morsu et a pusulae malignae virus, signo crucis locato desuper, reddidit sospitati.46 Nonnullos autem obsessos daemonis saevi livore, ut manus inposuit, extemplo fugatis daemonibus, mentem inergia turbatam ad integritatem intellegentiae reparavit.47 Omnes enim quoscumque per eum a diversis infirmitatibus dextera divina salvavit, si inopes fuissent, ipse cibum vestitumque dispensatione hilari porregebat; tantaque ei cura de aegentibus fait, ut etiam pontes super alveos amnium diligenter instrueret, ne quis, inundantibus aquis, naufragia saeva lugeret.48 (4.) In his ergo virtutibus clarus in populis declaratus, cum esset annorum circiter quadraginta, modica pulsatus a febre, per triduum lectulo decubavit.49 Nuntiatumque est mihi, cum transitu esset propinquum.50 At ego velocius illuc properans·, ad lectulum eius accessi, sed nihil ab eo conlocutionis elicere potui.51 Erat enim valde defessus.52 Dehinc interposito quasi unius horae spatio spiritum exalavit.53 Congregataque est ad eius exequias multitudo illa redemptorum, quos supra diximus ab eo vel a iugo servitutis vel a diversis debitis absolutes, quos vel alebat cibo vel vestitu tegebat.54 Plangebant enim dicentes: 'Cui nos, pater sanctae, relinques?' Post haec sepulturae locatus, saepius se manifestis virtutibus declaravit.55 Nam trigesimo ab eius obitu die, cum ad eius tamulum missa celebraretur, Chaidulfus quidam contractus, dam stipem postulat, ad eius sepulturam accedit.56 Qui dum pallam superpositam osculis veneratur, dissolutis membrorum ligaturis, directus est.57 Sed et multa alia ibi gesta conperi, de quibus haec tantum memoriae habenda mandavi.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.103v

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , XIV. INCIPIT DE SANCTO MARTIO ABBATE. <<<     >>> XVI. INCIPIT DE SANCTO VENANTIO ABBATE.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XV. INCIPIT DE SANCTO SENOCH ABBATE.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik